§210tu iam quod quaerebas habes: ille té nisi amabit ultro, §211id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti.
你已经得到了你所追求的:除非他自愿爱你,否则他为你赎身所付出的那么多金钱就白白损失了。
§212Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso.
凭赫拉克勒斯发誓,如果我不以最惨烈的方式杀掉那个女人,我就完蛋了。
§213illa hanc corrumpit mulierem malesuada † vitilena.
那个巧言令色的恶毒老鸨正在毁掉这个年轻女子。
§214Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.
我永远无法报答他对我的恩情,正如他对我所做的那样。
§215Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illúm minoris pendam.
斯卡帕,你不要劝我轻视他。
§216At hoc únum facito cogites: si illum inservibis solum §217dum tibi nunc haec aetatulast, in sénecta male querere.
但你要好好考虑这一件事:如果你只侍奉他一个人,趁你现在还年轻,到了老年你会痛苦地抱怨。
§218In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi §219fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.
我现在真希望自己变成扁桃腺炎,好掐住那女巫的喉咙,掐死那邪恶的挑唆女。
§220Eundem ánimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi, §221atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.
我现在得到了自由,应该保持与以前相同的感激之心,就像以前我在得到自由之前,对他温柔巴结的时候一样。
§222Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem §223te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.
愿神明对我为所欲为,如果因为那番话,我不再次解放你,并且如果不掐死斯卡帕。
§224Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum §225atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita, §226soli gerundum censeo morem et capiundas crines.
如果你你有充分的把握,你的生计将是永久的,并且那个情人一生都将是你专属的,我认为你应该只顺从他一个人,并盘起头发。
§227Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire.
正如一个人的声誉如何,他便往往能从中获得金钱。
§228ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.
如果我为自己保持好名声,我就足够富有了。
§229Siquidem hércle vendundust pater, venibit multo potius, §230quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare.
凭赫拉克勒斯发誓,即使必须要卖掉父亲,也绝对会优先卖掉他,只要我还活着,我绝不容许你挨饿或乞讨。
§231Quid illís futurum est ceteris qui té amant?
那些爱你的其他男人们该怎么办?
§233Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur, §234ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres.
但愿现在有人向我报信说我父亲死了,好让我取消自己的继承权,让她成为继承人。
§235Iam ista quidem absumpta res erit: dies nóctesque estur bibitur, §236neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.
你们的那点家产很快就会被挥霍光的:日日夜夜又吃又喝,没人懂得节俭:这简直是纯粹的肥育。
§237In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri, §238nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.
凭赫拉克勒斯发誓,我决定首先拿你来试验节约,因为这十天里你在我这里既不能吃也不能喝。
§239Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit: §240nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis.
如果你愿意对他说些好话,那是允许说的:但如果你说他的坏话,凭卡斯托尔发誓,你马上就要挨揍。
§241Edepol si summo Ióvi bovi eo argénto sacruficassem, §242pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.
凭波鲁克斯发誓,如果我用为她赎身而付出的那些钱向至高无上的朱庇特献祭一头公牛,我也绝不会把钱花得这么值得。
§243videas eam medullitus me amare.
你能看到她打心底里爱我。
oh, probus homo sum: §244quae pro me causam diceret, patronum liberavi.
哦,我是个正人君子:我解放了一位会为我辩护的保护人。
§245Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines.
我看你在菲洛拉克斯面前把所有的人都看作无物。
§246nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.
现在的我,为了不因为他的缘故挨揍,宁可奉承你。
§248Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha, §249ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.
斯卡帕,快把镜子和装有首饰的小盒子拿给我,好让我打扮好,等我的快乐菲洛拉克斯来到这里。
§250Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est: §251quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?
鄙视自己和自己年龄的女人才需要镜子:你要镜子做什么,你本身不就是镜子最大的镜子吗?
§252Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris, §253dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.
因为这句话,为了不让你的甜言蜜语白说,斯卡帕,我今天会给你一些零花钱,我的菲洛拉提乌姆。
§254Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.
每一个地方的头发都整理得够合适吧(看到了吗)?
§255Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.
当你自身合适时,就要相信你的头发也是合适的。
§256Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier?
哎,还能说出比那个女人更坏的人吗?
§257nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.
刚才还是个反对者,现在却成了个邪恶的奉承者。
§258Cedo cerussam.
给我白粉。
§258bQuid cerussa opust nám?
为什么需要白粉呢?
§258cQui malas oblinam.
用来涂抹脸颊。
§259Vna operá ebur atramento candefacere postules.
那你不如期望用黑墨水把象牙变白。
§260Lepide dictum de atramento atque ebore.
关于黑墨水和象牙的话说得真妙!
euge, plaudo Scaphae.
好极了,我为斯卡帕鼓掌。
§261Tum tu igitur cedo purpurissum.
那就给我红粉。
§261bNon do.
我不给。
scita es tu quidem.
你确实很聪明。
§262nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?
你想用新的绘画来粉饰一件最迷人的杰作吗?
§263non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere, §264neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.
你这个年纪不应该接触任何颜料,无论是白粉、梅洛斯白土还是任何其他化妆品。
§265Cape igitur speculum.
那就把镜子拿去吧。
§265bEi mihi misero, savium speculo dedit.
哎呀,我这可怜的人,她竟然亲了镜子。
§266nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.
我真想要块石头,好让我砸碎那个镜子的头。
§267Linteum cape atque exterge tibi manus.
拿着亚麻布,把手擦干净。