Humanitext Reader

普劳图斯 · 鬼屋 §153-209c

菲洛拉克斯偷听菲勒马提乌姆与斯卡帕的交谈

第 3 段,共 18 段 · 拉丁语

内容简介

菲洛拉克斯继续他自怨自艾的独白,随后偷听到他刚获释的情人菲勒马提乌姆与老女仆斯卡帕之间的对话。斯卡帕劝告不要专情于一个男人,而菲勒马提乌姆坚守贞节,这让在暗中偷听的菲洛拉克斯欣喜万分。

§153víctitabám volup, §154pársimonia ét duritia díscipulinae aliís eram, §155óptumi quique éxpetebant á me doctrinám sibi.
我曾过着快乐的生活,对他人而言,我曾是节俭与严厉纪律的化身,所有最优秀的人都曾向我寻求对他们的教导。
§156núnc, postquam nihilí sum, id vero meópte ingenio répperi.
如今,在我变得一无是处之后,这确实是我凭着自己的天性自食其果。
§157Iam prídem ecastor frígida non lávi magis lubénter §158nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.
凭卡斯托尔发誓,好久没有洗过这么舒服的冷水澡了,我的斯卡帕,我感觉自己从未像现在这样洗得如此干净。
§159Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna §160fuit.
万事皆有其结果,正如今年有大丰收一般。
§160bQuíd ea messis attinet ad meam lavationem?
那大丰收跟我的沐浴有什么关系?
§161Nihilo plus quam lavatio tua ad messim.
跟你这沐浴与丰收的关系一样,毫无关系。
§161bO Venus venusta, §162haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem §163detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido §164in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum: §165madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis.
噢,美丽的维纳斯,她就是我的那场暴风雨,将我身上所有的羞耻心都剥夺了去,而我曾被其庇护;接着,爱欲与渴望漏进了我的胸膛,如今我再也无法重新遮盖自己:心中的墙壁如今已湿透,这栋房屋已彻底毁灭。
§166Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat.
求求你,我的斯卡帕,看一眼这件衣服是否足够合我的身。
§167volo mé placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.
我想取悦菲洛拉克斯,我的心肝,我的恩人。
§168Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es?
既然你本身就很迷人,为什么不用迷人的举止来装扮自己呢?
§169non vestem amatores amant, sed vestis fartim.
情人们爱慕的不是衣服,而是衣服里的填充物。
§170Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum.
愿神明保佑我,斯卡帕真迷人,这恶妇懂得可真多。
§171ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum.
她把情人们的所有习性与心思拿捏得多么妙啊!
§172Quid nunc?
怎么样?
§172bQuid est?
怎么了?
§172cQuin me aspice et contempla, ut haec me deceat.
瞧瞧我,仔细看看这衣服多么合我的身。
§173Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas.
那完全是凭借你的美貌,无论你穿戴什么都很合身。
§174Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui, §175neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.
所以,因为这句话,斯卡帕,今天我要赏给你点什么,我绝不容许你白白夸奖了这件让我开心的事。
§176Nolo ego te adsentari mihi.
我可不想你对我阿谀奉承。
§176bNimis tú quidem stulta es mulier.
你这女人可真是太愚蠢了。
§177eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli?
哎呀,难道你宁愿被虚假地指责,也不愿被真实地赞美吗?
§178equidem pol vel falso tamen laudari multo malo, §179_180quam vero culpari aut meam speciem alios inridere.
凭波鲁克斯发誓,我个人倒宁愿被虚假地赞美,也不愿被真实地责备,或者让别人嘲笑我的样貌。
§181Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi.
我热爱真理,我希望别人对我说真话:我讨厌说谎者。
§182Ita tu me ames, ita Philolaches tuos té amet, ut venusta es.
愿你爱我,愿你的菲洛拉克斯爱你,正如你确实如此迷人。
§183Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem?
你说什么,恶妇? 你是怎么起誓的? 我会那样爱她?
§184quid istaéc me, id cur non additum est? infecta dona facio.
为什么不加上“她也爱我”这一条? 我的礼物作废了。
§185periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti.
你完蛋了:我曾答应给你的礼物,你失去了。
§186Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam §187nunc stultam stulte facere.
凭波鲁克斯发誓,我实在纳闷,像你这样聪明、温顺又饱受教导的人,如今竟会如此愚蠢地做出傻事来。
§187bQuin mone quaéso, si quid erro.
求求你,如果我有什么做错了,请指教。
§188Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi §189morem praecipue sic geras atque alios asperneris.
凭卡斯托尔发誓,你确实错了,你竟然只等待他一人,并且只对他特别迎合,而对其他人不屑一顾。
§190matronae, non meretricium est unum inservire amantem.
专一伺候一个情人,那是阔太太的本分,可不是妓女的行当。
§191Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud?
天哪! 在我的家里活动着的到底是什么祸害?
§192di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant, §193nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.
愿所有的男神女神以最惨烈的方式惩罚我至死,如果我不让那老太婆在干渴、饥饿和寒冷中死去!
§194Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere.
斯卡帕,我不希望你教我坏主意。
§194bStulta es plane, §195quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem.
你显然太蠢了,竟然认为他会永远是你的朋友和善待你的人。
§196moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate.
我警告你:他会随着岁月的流逝和厌倦而抛弃你。
§197Non spero.
我不这么希望。
§197bInsperata accidunt magis saépe quam quae speres.
意想不到的事情往往比你所期望的事情更容易发生。
§198postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas §199mea dicta, ex factis nosce rem.
最后,如果你不能被言语说服去相信我说的这些话是真理,就从事实中去认识吧。
vides quaé sim; et quae fui ante.
看看我是个什么样,以及我以前是个什么样。
§200nihilo ego quam nunc tu amata sum; átque uni modo gessi morem: §201qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit, §202reliquit deseruitque me.
以前我受宠的程度一点也不亚于现在的你;我也曾只对一个人顺从:凭波鲁克斯发誓,当岁月改变了这颗脑袋的颜色,便把我丢下、抛弃了我。
tibi idem futurum credo.
我相信同样的事也会发生在你身上。
§203Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici.
我简直快忍不住要朝那挑唆女人的眼睛扑过去了!
§204Solam ille me soli sibi suo sumptu liberavit: §205illi me soli censeo esse oportere opsequentem.
他用自己的钱,只为了他自己,把我一个人解放了出来:我认为我应当只对他一个人顺从。
§206Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio.
噢,不朽的神明啊,多么迷人且贞洁的女子!
§207bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa.
凭赫拉克勒斯发誓,做得真好! 我很高兴,对我来说没有什么是因此而损失的。
§208Inscita ecastor tu quidem es.
凭卡斯托尔发誓,你确实是不懂事。
§208bQuapropter?
为什么?
§208cQuae istuc cures, §209ut te ille amet.
你竟然去操心那种事,让那个男人去爱你。
§209bCur obsecro non curem?
请问,我为什么不该操心?
§209cLibera es iam.
你现在已经是自由身了。

词汇与语法注释

  1. 154parsimonia et duritia ... aliis eram — 主格形式的 `parsimonia` 和 `duritia` 连同给格 `aliis`(“对他人”)一起,表示“我曾是他人节俭和严厉(规律)的化身(即榜样)”。通常,当抽象名词表示“作为……的起因/效果”时会使用双给格(例如 *parsimoniae ... aliis eram*),但此处直接使用了主格来承担这一表语功能。
  2. 158quom ... rear — 动词 *reor*(认为)的现在时虚拟语气 `rear` 与连词 `quom`(即 *cum*)连用,表示限定或限定性情境:“当我能认为(自己如此干净)的时候”。承接前文的否定表达(*non lavi ... nec...*),用来强调她目前所感受到的无与伦比的清爽与舒适。
  3. 182Ita tu me ames... ut venusta es — 用于起誓和强烈肯定的典型相关结构。“愿 A 这样爱 B(虚拟语气 `ames` 表示愿望),正如你确实美丽(直说语气 `es` 表示事实)”,这种结构用作庄严的誓言,以强调其美貌的真实性。
  4. 203quin involem — 当表示阻碍或抑制的动词(此处为被动语态 `comprimor`,“我被克制”)伴有否定、疑问或事实上起否定作用的词(如 `vix`,“几乎不/好不容易才”)时,从属子句由 `quin` 引导并接虚拟语气。此处使用了 *involo*(扑向、袭击)的现在时虚拟语气 `involem`,表示“我几乎无法克制自己不朝……扑过去”。
  5. 207mihi nihil esse huius causa — 用作 `gaudeo`(高兴)宾语的“对格加不定式”结构。整个短语的意思是“因为这件事(即她的贞节),我没有失去任何东西(或没有什么好抱怨的)”。尽管菲洛拉克斯为了赎放她花光了所有财产并陷入破产,但只要她保持这份贞洁,他就欣喜地认为“我什么都没有失去”。

引用这一段

普劳图斯, 鬼屋 §153-209c. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi013.humanitext-lat2:153-209c

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。