Humanitext Reader

普劳图斯 · 象鼻虫 §483-543b

交付少女与军人泰拉庞蒂戈努斯的登场

第 8 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

伪装的库尔库利奥从女贩子手中接管了少女普拉内西乌姆,期间众人对女贩子和高利贷者展开了激烈的对骂。随后军人泰拉庞蒂戈努斯现身,向银钱商吕孔索要存款,却得知钱已交给了自己那所谓的“独眼释放奴隶”,骗局开始败露。

§484vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.
或者那些自己操此贱业,或为他人提供以此为生之场所的人。
§486sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi.
不过与此同时门响了,我必须管住我的嘴巴。
§487I tú prae, virgo: nón queo quod póne me est serváre.
—— 你走在前面,姑娘。 我没法保护我身后的东西。
§488et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.
而且他说她身上所有的黄金和衣服都是他的。
§489Nemo it infitias.
没人否认这一点。
§489bAt tamen meliusculum est monere.
不过,事先提醒你一下还是更好一些。
§490Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali §491causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri, §492minas triginta.
记住你曾承诺过,如果有人在法律诉讼中声称她是自由身,所有的钱都会退还给我,那三十米纳。
§492bMeminero, de istoc quietus esto.
我会记住的,这件事你就放心吧。
§493et nunc idem dico.
我现在也说同样的话。
§493bEt quidem meminisse ego haec volam te.
而且我确实要让你记住这件事。
§494Memini, et mancupio tibi dabo.
我记得,而且我会通过正式转让(mancupium)把她交给你。
§494bEgon ab lenone quicquam
我难道会从一个女贩子那里接受正式转让的任何财产吗?
§495mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua, §496qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis, §497alienos manu emittitis alienisque imperatis, §498nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli.
他们除了那一根舌头之外什么也没有,若有人信任并托付他们什么,他们便发虚誓矢口口否认。 你们转让别人的财产,释放别人的奴隶,命令别人的奴隶,既没有担保人为你担保,你们自己也不能做任何人的担保人。
§499item genus est lenonium inter homines meo quidem animo §500ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque: §501odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli, §502nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet; §503qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur, §504eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.
同样,在我看来,人类中的女贩子这类种族,就像苍蝇、蚊子、臭虫、虱子和跳蚤一样:你们只带来可恶、灾害和麻烦,对谁都没有半点用处,在广场上,没有任何一个体面的人敢和你们站在一起;谁若和你们站在一起,别人就会责怪他,使他备受瞩目并遭人唾骂,人们会说他在败坏财产和信用,哪怕他其实什么也没做。
§505Edepol lenones meo animo novisti, lusce, lepide.
凭波吕克斯起誓,独眼龙,你把这些女贩子摸得太透了,简直说到了我的心坎上。
§506Eodem hércle vos pono et paro: parissimi estis hibus:
凭赫拉克勒斯起誓,我把你们(高利贷者)和他们归为一类:你们跟他们一模一样。
§507hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso; §508vos faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant.
他们至少还在隐蔽的地方营业,你们却直接在广场上招摇;你们用高利贷榨干人们,他们用教唆和妓院撕碎人们。
§509rogitationis plurimas propter vos populus scivit, §510quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam; §511quasi aquam ferventem frigidam esse, ita vos putatis leges.
人民因为你们通过了极多的法案,你们却把这些通过的法案撕得粉碎:总能找到某种漏洞;就像你们以为沸水是冷的一样,你们也是这样看待法律的。
§512Tacuisse mavellem.
我真希望自己刚才没开口。
§512bHau male meditate maledicax es.
你骂起人来还真是做足了功课。
§513Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico, §514verum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo.
如果辱骂无辜的人,我说那是恶毒的漫骂;但如果是对罪有应得的人说,在我看来,那就是说得好。
§515ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam.
我根本不在乎你当不当担保人,也不在乎任何其他女贩子。
§516Lyco, numquid vis?
吕孔,你还有什么事吗?
§516bBene vale.
祝你好运。
§516cVale.
再见。
§516dHeus tu, tibi ego dico.
喂,你,我在跟你说话呢。
§517Eloquere, quid vis?
说吧,你想要什么?
§517bQuaeso, ut hanc cures, ut bene sit isti.
我求你好好照顾她,让她过得好一点。
§518bene ego istam eduxi meae domi et pudice.
我在 my 家里把她养得很好,而且很守本分。
§518bSi huius miseret, §519ecquid das qui bene sit?
如果你可怜她,你会给点什么好让她过得舒坦吗?
§519bMalúm.
给你一顿胖揍。
§519cOpust hóc qui te procures.
这就是你需要用来打理你自己的东西。
§520Quid stulta ploras? ne time, bene hercle vendidi égo te; §521fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle.
你这傻姑娘哭什么? 别怕,凭赫拉克勒斯起誓,我把你卖了个好价钱;你可要乖乖听话,美美地跟着他走。
§522Summane, numquid nunciam me vis?
森马努斯,你现在对我还有什么吩咐吗?
§522bVale atque salve, §523nam et operam et pecuniam benigne praebuisti.
再见,祝你好运,因为你很慷慨地既出了力又出了钱。
§524Salutem multam dicito patrono.
代我向你主人致以亲切的问候。
§524bNuntiabo.
我会带到的。
§525Numquid vis, leno?
—— 你还有事吗,女贩子?
§525bIstas minas decem, qui me procurem, §526dum melius sit mihi, des.
那十个米纳,好让我自己调养调养,等我身子好些,请你给我吧。
§526bDabuntur, cras peti iubeto. —
会给你的,明天让人来取吧。
§527Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare.
—— 既然事情办得这么顺,我想在这儿的神庙里拜祭一下。
§528nam illam minis olim decem puellam parvolam emi, §529sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi; §530periisse credo.
因为我以前只用了十个米纳就把她还是个小女孩时给买了下来,但自那以后,我再也没见过把她卖给我的那个家伙;我想他已经死了。
quíd id mea refert? ego argentum habeo.
但这关我什么事? 钱已经在我的手里了。
§531quoi hómini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.
神明眷顾的人,总会确实地把财路送到他面前。
§532nunc rei divinae operam dabo.
现在我要去侍奉神明了。
certumst bene me curare. —
我决定要好好犒劳一下自己。
§533Nón ego nunc medíocri incedo irátus iracúndia, §534sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.
—— 我现在绝非带着寻常的怒火在此奔波,而正是那股我学着用来摧毁城镇的熊熊烈怒。
§535nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas, §536quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere.
现在,你要是不赶快把那三十米纳还给我,就是我存在你那儿的那些钱,你就赶快准备纳命来吧。
§537Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio, §538sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.
凭波吕克斯起誓,我现在也绝非要让你遭寻常的殃,而正是那股我向来砸在那些我不欠他们任何东西的人头上的厄运。
§539Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.
你别在我面前耍横,也别指望我会向你求饶。
§540Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi, §541nec daturus súm.
你也休想强迫我把已经还给你的东西再次还给你,我也不打算再给。
§541bIdem ego istuc quom credebam credidi, §542te nihil esse redditurum.
当我在信任并把钱存你这儿时,我就确信了这同一件事:你什么都不会归还。
§542bQuor nunc a me igitur petis?
那你现在为什么还问我要?
§543Scire volo quoi reddidisti.
我想知道你把它还给谁了。
§543bLusco liberto tuo,
还给你那个独眼的释放奴隶了。

词汇与语法注释

  1. §491redditum iri — 未来被动不定式。由被动动名词(目的动名词短语/第一目的动名词形式)redditum 与不及物动词 eo(去)的被动不定式 iri 结合而成。在此处用在由 memento promisisse 所引导的“对格+不定式(AcI)”结构中,表示未来的被动动作“(钱)将会被退还”。
  2. §506hibus — 古拉丁语中指示代名词 is, ea, id 的复数与格/夺格形式(相当于古典时期的 iis 或 eis)。此处作为与格修饰形容词 parissimi(“与他们最相似”)。
  3. §534eapse — 古拉丁语中强意代名词 ipsa 的阴性单数夺格形式(相当于古典时期的 ipsa,保留了由 ea 加上后缀 -pse 构成的古老形式)。此处用以强调前面的夺格名词 iracundia(愤怒)。
  4. §541bquom credebam credidi — 连接词 quom 是 cum 的古老形式。在此处与直说过去时 credebam(我信任/托付时)连用以表示时间点。与主句动词 credidi(我确信)相结合,表达了一种讽刺的双重含义:“正当我信任并把钱存你这儿的时候,我其实已经确信你什么都不会归还了”。

引用这一段

普劳图斯, 象鼻虫 §483-543b. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi008.humanitext-lat2:483-543b

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。