§142Palinúre?
帕里努鲁斯?
§142bEdepol qui amát, si eget, misera ádficitur, ere, aerúmna.
凭波鲁克斯起誓,恋爱的人若是穷困,主人啊,就会遭受惨痛的折磨。
并非如此,因为我相信那个食客今天就会来,给我带来银钱。
§144bMagnum ínceptas, si id éxpectas quod núsquamst.
要是期待那不存在的东西,你可真是异想天开。
§145Quid si ádeam ad fores atque óccentem?
如果我走近门前,唱一首迎门曲,意下如何?
§145bSi lúbet, neque veto neque iúbeo, §146quando égo te video immútatis moribus esse, ere, atque ingénio.
要是你想唱,我既不禁止,也不命令,主人啊,因为我看到你的性情和脾气都已经完全变了。
§147Péssuli, heus péssuli, vós salutó lubens, §148vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro, §149gérite amantí mihi mórem, amoeníssumi, §150fite causa mea ludii barbari, §151sussilite, obsecro, et mittite istanc foras, §152quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
门栓啊,喂,门栓啊,我高兴地向你们致敬,我爱你们,我需要你们,我恳求并哀求你们,顺从我这个恋爱的人吧,最可爱可亲的门栓啊,为了我,当一回异族的舞者吧,求求你们跳起来,把那个姑娘送出来吧,她把我这痛苦爱着的人的血都吸干了。
瞧瞧这个,最坏的门栓们睡得多么死,它们一点也不为了我快点动一动。
§155re spicio, nihili meam vos gratiam facere.
我看出来了,你们根本不把我的好意当回事。
§156st tace, tace.
嘘,安静,安静。
§156bTaceo hercle equidem.
凭赫拉克勒斯起誓,我确实不作声了。
§156cSentio sonitum.
我听到动静了。
§157tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.
凭波鲁克斯起誓,这些门栓终于听我的话了。
§158Plácide egredere et sónitum prohibe fórium et crepitum cárdinum, §159ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.
轻轻地走出来,别让门发出声音,也别让门轴吱吱作响,免得主人发觉我们在这里做的事,我的普拉内西乌姆。
§160mane, suffundam aquolam.
等等,我来洒点水。
§160bViden ut anus tremula medicinam facit?
你瞧见那哆哆嗦嗦的老太婆在用什么法子了吗?
§161eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant.
她自己学会了喝纯酒,却给门倒水喝。
§162Vbi tu es, qui me convadatu's Veneriis vadimoniis?
你在哪里,那个用维纳斯的出头誓约召唤我的人?
§163sisto ego tibi me et mihi contra itidem tu te ut sistas suadeo.
我向你呈献我自己,也劝你同样向我呈献你自己。
§164Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel meum.
我在这儿呢;要是缺席了,我绝不推辞降临在自己身上的祸事,我的宝贝。
§165Anime mi, me procul amantem abesse haud consentaneumst.
我的灵魂啊,让我这相爱的人离得远远的,可真不合适。
§166Palinure, Palinure.
帕里努鲁斯,帕里努鲁斯。
§166bEloquere, quid est quod Palinurum voces?
说吧,为什么你要叫帕里努鲁斯?
§167Est lepida.
她真迷人。
§167bNimis lepida.
太迷人了。
§167cSum deus.
我是神。
§167dImmo homo haud magni preti.
不,是个不值钱的家伙。
§168Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile?
你见过或者还能见到什么,比这更配与神明相提并论的?
§169Male valere te, quod mi aegrest.
你脑子坏掉了,这让我很难受。
§169bMale mi morigeru's, tace.
你对我太不顺从了,闭嘴。
§170Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet.
看着心爱之物、在允许的时候却无法拥有,这样的人是在自我折磨。
§171Recte obiurgat.
她责备得对。
sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam diu.
真的,很久以来,没有比这更让我渴望的了。
§172Tene me, amplectere ergo.
抓紧我,抱抱我吧。
§172bHoc etiam est quam ob rem cupiam vivere.
这也是我想活下去的原因。
§173quia te prohibet erus, clam potior.
因为主人禁止你,我才偷偷地拥有你。
§173bProhibet? nec prohibere quit,
禁止?
§174nec prohibebit nisi mors méum animum aps te abalienaverit.
他既无法禁止,也不会禁止,除非死亡使我的心与你分离。
§175Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum: §176nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est; §177verum totum insanum amare, hóc est quod meus erus facit.
真的,我实在无法忍受不去指责我的主人:因为稍微理智地爱是好的,疯狂地爱却不好;然而完全疯狂地去爱,这正是我的主人所做的。
§178Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites, §179sibi honores, sibí virtutes, sibi pugnas, sibi proelia: §180dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.
让国王们自己留着他们的王国,富人们留着他们的财富,让他们自己留着荣誉、美德、格斗和战争:只要他们不来嫉妒我,就让他们各留其所有吧。
§181Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
你呢? 法德鲁斯,你发誓要为维纳斯彻夜不眠吗?
§182nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit.
凭波鲁克斯起誓,因为再过不久天就要大亮了。
§182bTace.
闭嘴。
§183Quid, taceam? quin tu is dormitum?
什么,闭嘴? 你干嘛不去睡觉?
§183bDormio, ne occlamites.
我睡着呢,别大喊大叫。
§184Tu quidem vígilas.
你分明醒着呢。
§184bAt meo more dormio: hic somnust mihi.
但我是按自己的方式在睡:这就是我的睡眠。
§185Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.
喂,女人,亏待一个无辜的人是愚不可及的。
§186Irascere, si te edentem hic a cibo abigat.
要是他在吃东西的时候,有人把他从食物旁赶走,你也会生气的。
§186bIlicet,
完了。
§187pariter hos perire amando video, uterque insaniunt.
我看他们俩爱得双双要完蛋了,两个人都疯了。
§188viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis.
你瞧他们折腾得多么痛苦? 怎么抱都抱不够。
§189etiam dispertimini?
你们还不分开吗?
世人没有永恒的福分:如今这份欢愉之中又夹杂了这令人厌恶的存在。
§190bQuid ais, propudium?
你说什么,你这个无耻之徒?
§191tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas?
就凭你那猫头鹰一样的眼睛,还敢管我叫令人厌恶的存在?
§192ebrióla, persollae nugae.
醉醺醺的小姐,不过是个面具,一个玩物。
§192bTun meam Venerem vituperas?
你敢辱骂我的维纳斯?
§193† quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?
难道一个挨了皮鞭的奴隶竟敢跟我搭话?
§194at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.
凭赫拉克勒斯起誓,你这话可要给自己招来大祸了。
§195em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.
拿去,这是对你口出恶言的惩罚,好让你学会管住自己的嘴。
§196Tuam fidem, Venus noctuvigila.
救救我啊,守夜的维纳斯!
§196bPergin etiam, verbero?
你还说个没完吗,欠揍的家伙?
§197Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum.
求求你,别去打一块石头,免得伤了手。
§198Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis: §199bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras.
法德鲁斯,你正在招致极大的羞耻和不名誉:你用拳头打一个给你指明正路的人,却爱着她,这个彻头彻尾的玩物。
§200hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?
怎能发生这种事,让你在这里以如此放肆的行为放纵自己?
§201Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe.
拿黄金来换一个克制的恋人吧:从我这里拿走黄金。