Humanitext Reader

普劳图斯 · 俘虏 §670-742

廷达鲁斯被判采石场服刑与其忠诚

第 12 段,共 17 段 · 拉丁语

内容简介

赫吉奥对廷达鲁斯的欺骗行径大发雷霆,决定判处他去采石场服极刑。廷达鲁斯因成功解救主人菲洛克拉特斯而深感自豪,毫无畏惧地迎接惩罚,而阿里斯托蓬特斯则对自己揭发真相带来的后果感到后悔。

§670Quia me meamque rem, quod in te uno fuit, §671tuis scelestis falsidicis fallaciis §672deartuasti dilaceravisti atque opes §673confecisti omnes, res ac rationes meas: §674ita mi exemisti Philocratem fallaciis.
赫吉奥:因为你凭你一己之力,用你那些罪恶、虚妄的诡计,将我及我的财产肢解、撕裂,并把我的资力全部耗尽,我的全部财产和账目:你就这样用诡计从我这里夺走了菲洛克拉特斯。
§675illum esse servom credidi, te liberum; §676ita vosmet aiebatis itaque nomina §677inter vos permutastis.
我曾相信他是奴隶,而你是自由人;你们自己也是这么说的,而且你们把名字在彼此之间互换了。
§677bFateor, omnia §678facta esse ita ut tu dicis, et fallaciis §679abiisse eum abs te mea opera atque astutia; §680an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi?
廷达鲁斯:我承认,一切确实如您所说的那样发生了,并且由于我的骨肉与机智,用诡计使他离开了您;但是,凭赫拉克勒斯起誓,我求求您,您现在是因为这个对我发火吗?
§681At cum cruciatu maxumo id factumst tuo.
赫吉奥:但那是伴随着对你极大的折磨而做出的。
§682Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo.
廷达鲁斯:只要不是因为恶行,就算我死,我也毫不在意。
§683si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit, §684at erit mi hoc factum mortuo memorabile, §685me meum erum captum ex servitute atque hostibus §686reducem fecisse liberum in patriam ad patrem, §687meumque potius me caput periculo §688praeoptavisse, quam is periret, ponere.
如果我死在这里,而他如他所说没有回来,但这对我这死者而言将是值得纪念的:我使我那被俘虏、处于奴役与仇敌之中的主人得以自由地重返祖国、回到父亲身边,并且我宁可将我自己的生命置于危险之中,甚至献出它,也不愿让他死去。
§689Facito ergo ut Acherunti clueas gloria.
赫吉奥:那么,你就准备在阿刻戎因这荣耀而闻名吧。
§690Qui per virtutem, periit, at non interit.
廷达鲁斯:因美德而死的人,并不会真正消亡。
§691Quando ego te exemplis pessumis cruciavero §692atque ob sutelas tuas te morti misero, §693vel te interiisse vel periisse praedicent; §694dum pereas, nihil intererit: dicant vivere.
赫吉奥:当我用最严酷的惩罚折磨你,并因你的诡计将你送上死路之后,随他们宣告你是消亡了还是死去了;只要你死了,就没有任何区别:让他们说你活着也行。
§695Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris, §696si ille huc rebitet, sicut confido affore.
廷达鲁斯:凭波鲁克斯起誓,如果您真这么做,您也绝不会免受惩罚,如果他回到这里的话,我深信他会回来的。
§697Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio §698quid hoc sít negoti.
阿里斯托蓬特斯:不朽的众神啊,现在我明白了,现在我知道这是怎么一回事了。
meus sodalis Philocrates §699in libertate est ad patrem in patria.
我的同伴菲洛克拉特斯已经获得了自由,在祖国回到了父亲身边。
bene est, §700nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim.
太好了,没有任何人能让我像祝愿他那样,祝愿其获得同等的福祉。
§701sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam, §702qui nunc propter me meaque verba vinctus est.
但这令我痛心:我给这个人带来了恶果,他现在因为我和我的话而被绑了起来。
§703Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui?
赫吉奥:今天我难道没有禁止你对我吐露任何虚假之言吗?
§704Votuisti.
廷达鲁斯:您禁止了。
§704bCur es ausus mentiri mihi?
赫吉奥:那你怎么竟敢对我撒谎?
§705Quia vera obessent illi quoi operam dabam: §706nunc falsa prosunt.
廷达鲁斯:因为真相会伤害我所效劳的那个人:如今谎言反倒有益。
§706bAt tibi oberunt.
赫吉奥:但它们会伤害你。
§706cOptumest.
廷达鲁斯:那再好不过了。
§707at erum servavi, quem servatum gaudeo, §708cui me custodem addiderat erus maior meus.
但我拯救了我的主人,我为他得救而高兴,我的老主人把我派给他当守护者。
§709sed malene id factum árbitrare?
但您认为这是坏事吗?
§709bPessume.
赫吉奥:最坏的事。
§710At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio.
廷达鲁斯:但我说这是对的,我的想法与您不同。
§711nam cogitato, si quis hoc gnato tuo §712tuos servos faxit, qualem haberes gratiam?
因为请您想想,如果您的奴隶为您的儿子做了这样的事,您会抱有怎样的感激之情?
§713emitteresne necne eum servom manu?
您会释放那个奴隶,还是不释放?
§714essetne apud te is servos acceptissimus?
那个奴隶难道不会成为您最钟爱的人吗?
§715responde.
请回答。
§715bOpinor.
赫吉奥:我想是的。
§715cCur ergo iratus mihi es?
廷达鲁斯:那您为什么还对我发怒?
§716Quia illi fuisti quam mihi fidelior.
赫吉奥:因为你对他比对我更忠诚。
§717Quid? tu una nocte postulavisti et die
廷达鲁斯:什么?
§718recens captum hominem, nuperum novicium, §719te perdocere ut melius consulerem tibi, §720quam illi, quicum una a puero aetatem exegeram?
您难道要求一个在仅仅一天一夜里,刚被俘虏的人,一个新来的外人,被您教会去为您考虑,更甚于为那个我从小一起长大的人考虑吗?
§721Ergo ab eo petito gratiam istam.
赫吉奥:所以,去向他索要那份感激吧。
ducite, §722ubi ponderosas crassas capiat compedes.
带走他,带到能让他戴上沉重而粗大的铁镣的地方。
§723inde ibis porro in latomias lapidarias.
从那里,你将进一步前往采石场。
§724ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi §725cotidiano sesquiopus confeceris, §726Sescentoplago nomen indetur tibi.
在那里,当别人开凿八块石头时,除非你完成日常一点五倍的工作,否则你将被冠以塞斯肯托普拉戈之名。
§727Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio, §728ne tu istunc hominem perduis.
阿里斯托蓬特斯:凭众神和人类,我恳求您,赫吉奥,绝不要毁灭那个人。
§728bCurabitur; §729nam noctu nervo vinctus custodibitur, §730interdius sub terra lapides eximet: §731diu ego húnc cruciabo, non uno absolvam die.
赫吉奥:会好好照料他的;因为他夜间会被用铁索绑着看管,白天则在地下开凿石头:我要长久地折磨他,绝不会在一天之内放过他。
§732Certumne est tíbi istuc?
阿里斯托蓬特斯:您这是确定了吗?
§732bNon moriri certius.
赫吉奥:比我必须死还要确定。
§733abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum, §734iubete huic crassas compedes impingier; §735inde extra portam ad meum libertum Cordalum §736in lapicidinas facite deductus siet: §737atque hunc me velle dicite ita curarier, §738ne qui deterius huic sit quam cui pessume est.
立即把那家伙带到铁匠希波吕托斯那里去,吩咐给他钉上粗重的足枷;从那里,把他送到城门外我的释奴科尔达鲁斯那里,确保他被带入采石场:并且告诉他,我希望这个家伙被如此看管,绝不让他的处境比最惨的人有任何好转。
§739Cur ego te invito me esse salvom postulem?
廷达鲁斯:既然您不愿意,我为什么要请求自己保全性命?
§740periclum vitae meae tuo stat periculo.
我生命的危险,取决于您面临的危险。
§741post mortem in morte nihil est quod metuam mali.
死后,在死亡之中,没有任何我所惧怕的恶。
§742etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen
即使我一直活到长寿的极限,然而……

词汇与语法注释

  1. §670quod in te uno fuit — 关系代名词 quod 的限制性用法,表示“在……的范围内”。in aliquo esse 是一个习语,意为“取决于某人”或“在某人的能力范围内”,在此处意为“尽你一人所能”。
  2. §682Dum ne ob male facta — 连接词 dum ne 引导否定性条件从句(“只要不……”)。此处的 peream 是虚拟式现在时,对主句 parvi aestumo(我认为无足轻重)起到条件让步的作用,意为“只要不是因为恶行,即便我死去”。
  3. §690periit, at non interit — 动词 perire 与 interire 的对比。前者指肉体上的“死亡”或“消逝”,后者指精神或名声上的“彻底毁灭/消亡”。整个句子构成一条格言:“因美德而死(perire)的人,并不会真正消亡(interire)”。
  4. §738ne qui deterius huic sit — 比较级副词 deterius(更坏、更差)与表示否定的 ne 以及副词性 qui(以任何方式)连用,字面意思是“免得他在任何方面比处境最惨的人稍微好过(即不那么坏)”,从而传达了要求给予其最严酷待遇的命令。

引用这一段

普劳图斯, 俘虏 §670-742. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi005.humanitext-lat2:670-742

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。