§388Facis ita ut te facere oportet.
廷达鲁斯:你做得正合乎你应该做的那样。
nunc animum advortas volo: §389omnium primum salutem dicito matri et patri §390et cognatis et si quem alium benevolentem videris; §391me hic valere et servitutem servire huic homini optumo, §392qui me honore honestiorem semper fecit et facit.
现在我希望你注意听:首先,向我的母亲和父亲致敬,还有亲族,以及如果你看到任何其他心怀好意的人;告诉他们我在这里很好,并且正在服侍这位最好的人,他一直以尊荣待我,至今依然如此。
§393Istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen.
菲洛克拉特斯:这事您不必吩咐,我心里记得很清楚。
§394Nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror.
因为对我来说,除了有监视者之外,我觉得自己就是一个自由人。
§396bQuae memini, mora mera est monerier.
提醒我记住已经记住的事,纯粹是耽误时间。
§397Vt eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem.
让他把他赎回来,并送回这里,代替我们俩。
§398Meminero.
我会记住的。
§398bAt quamprimum pote: istuc in rem utriquest maxime.
廷达鲁斯:但要尽早:这对双方都极其有利。
§399Non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit.
赫吉奥:你渴望见到你父亲的心情,绝不亚于他渴望见到自己儿子的心情。
§400Meus mihi, suos cuique est carus.
我的儿子对我来说很珍贵,每个人的孩子对他们自己也一样珍贵。
§401bMe hic valere et (tute audacter dicito, §402Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili, §403neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi) §404beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen; §405neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide, §406rebus in dubiis egenis.
廷达鲁斯:我在这里很好,并且(你大胆地对他说吧,廷达鲁斯)我们之间的相处毫无嫌隙,你没有犯过任何过错(我也没有违背过你),在如此巨大的苦难中,你依然很好地顺从了主人;在危难匮乏之时,你从未在行动上或忠诚上抛弃过我。
haec pater quando sciet, §407Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se, §408numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu † §409et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.
当父亲知道这些事,廷达鲁斯,知道你对他儿子及对他自己是何等真心,他绝不会吝啬到不愿无偿释放你,菲洛克拉特斯:而且通过我的努力,如果我能从这里回去,我会让他更轻易地这样做。
§410nam tua opera et comitate et virtute et sapientia §411fecisti ut redire liceat ad parentis denuo, §412cúm apud hunc confessus es et genus et divitias meas: §413quo pacto emisisti e vinclis tuom erum tua sapientia.
因为凭借你的努力、友善、美德与智慧,你使我得以重新回到父母身边,当你在这位面前承认了我的出身与财富:你用你的智慧,以此方法将你的主人从锁链中解救出来。
§414Feci ego ista út commemoras, et te meminisse id gratum est mihi.
廷达鲁斯:我确实如你所说地做了那些事,你还记得它,这让我很高兴。
§415merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates, §416sí ego item memorem quae me erga multa fecisti bene, §417nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo setius §418tu mihi obsequiosus semper fuisti.
这是你应得的;因为现在,菲洛克拉特斯,如果我也同样数算你对我做过的许多好事,黑夜将夺去白昼;因为尽管你就像是我的奴隶,但你对我始终是顺从的。
ut lacrumas excutiunt mihi.
他们竟催下了我的眼泪。
§420videas corde amare inter se.
可以看得出他们真心相爱。
quantis lautus laudibus §421suom erum servos collaudavit.
这奴隶用多么伟大的赞美赞美了他的主人。
菲洛克拉特斯:凭波鲁克斯发誓,那个人对我的赞美,甚至还不及他自己应该得到的赞美的百分之一。
§423Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio §424bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.
赫吉奥:所以,既然你已经做得极好,现在正是机会累积善行,好为他忠实地办事。
§425Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi; §426id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio, §427me infidelem non futurum Philocrati.
菲洛克拉特斯:我对这件事成全的渴望,已是不可能再多,我必尽力去付诸实行;赫吉奥,为了让您知道这一点,我祈求至高的朱庇特作证,我绝不会对菲洛克拉特斯不忠。
§427bProbus es homo.
赫吉奥:你是个正直的人。
§428Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi.
菲洛克拉特斯:我对他,绝不会做出任何与对待我自己不同的一丝一毫。
§429Istaec dicta te experiri et operis et factis volo; §430et, quo minus dixi quam volui de te, animum advortas volo, §431atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas; §432sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum §433te aestimatum, et méam esse vitam hic pro te positam pignori, §434ne tu me ignores, quom extemplo meo é conspectu abscesseris, §435quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris, §436tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras §437neque des operam pro me ut huius reducem facias filium; §439fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras: §440nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia; §441serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni.
廷达鲁斯:我希望你能在工作和行动中证明这些话;还有,因为我谈到你的话比我想说的要少,我希望你注意这一点,并且千万不要因为这些话而对我生气;但是,我请求你,请想一想:你是凭我的担保、被估了价从这里送回家的,而我的生命则作为替你的抵押被留在这里,免得你一旦离开我的视线,就把我抛在脑后,当你留下我代替你在这里作奴隶服役,而你却视自己为自由人,遗弃了抵押品,也不为我尽力促成这位的儿子归来;务要对忠诚者保持忠诚,切勿心怀游移不定的忠心:因为我知道,父亲会做好一切他应该做的事;让我永远作你的朋友,并把这位重逢之人找回来。
§442haec per dexteram tuam te dextera retinens manu
用我的右手握着你的右手,凭你的右手向你恳求这些。