§535cAdibo contra et contollam gradum.
【姆内西洛库斯】我要迎上去,加快脚步。
§536salvos sis, Mnesiloche.
【皮斯托克莱鲁斯】你好,姆内西洛库斯。
§536bSalve.
【姆内西洛库斯】你好。
§537bNon placet mi cena quae bilem movet.
【姆内西洛库斯】令人动怒的宴席,我是不会喜欢的。
§538Numquae advenienti aegritudo obiecta est?
【皮斯托克莱鲁斯】难道你刚一回来就碰到了什么烦恼?
§538bAtque acerruma.
【姆内西洛库斯】而且是极其痛苦的烦恼。
§539Vnde?
【皮斯托克莱鲁斯】从何而来?
§539bAb homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac.
【姆内西洛库斯】来自一个在此之前我一直视其为友的人。
§540Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas §541esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis, §542lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.
【皮斯托克莱鲁斯】许多人都是以那种方式和先例活着的,当你以为他们是朋友时,却发现他们充满虚伪与欺诈,舌头活跃,行动懒惰,信任薄弱。
§543nullus est quoi non invideant rem secundam optingere; §544sibi ne ínvideatur, ipsi ignavia recte cavent.
没有人不嫉妒别人获得好运;为了自己不被嫉妒,他们用自己的懒散很好地防范着。
§545Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes.
【姆内西洛库斯】凭波鲁克斯起誓,你确实把他们的习性琢磨得很透。
§546sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo: §547nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.
但是还有这一件事:他们因自己险恶的心灵而自食其果:他们对谁都不是朋友,反而让自己与所有人为敌。
§548ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant.
当他们自欺时,这些愚蠢的人还以为自己在欺骗别人。
§549sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi: §550ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali §551faceret in me, inconciliaret copias omnis meas.
就像这一个人,我曾以为他是我的朋友,甚至就像我自己的化身:他竭其所能,用心筹划如何能对我行恶,并夺走我所有的财产。
§552Improbum istunc esse oportet hominem.
【皮斯托克莱鲁斯】那家伙必定是个无耻之徒。
§552bEgo ita esse arbitror.
【姆内西洛库斯】我也这么认为。
§553Obsecro hercle loquere, quis is est.
【皮斯托克莱鲁斯】凭赫拉克勒斯起誓,求求你告诉我,他是谁。
§553bBenevolens vivit tibi.
【姆内西洛库斯】他活得就像对你很友好一样。
因为如果不是这样,我早就求你尽你所能去惩治他了。
【皮斯托克莱鲁斯】只要告诉我是谁:如果我不以某种方式惩罚他,你就管我叫最懦弱的家伙。
§557Nequam homost, verum hercle amicus est tibi.
【姆内西洛库斯】他是个卑鄙小人,但凭赫拉克勒斯起誓,他确实是你的朋友。
【皮斯托克莱鲁斯】那就更要告诉我是谁了;我才不稀罕卑鄙小人的恩情。
§559Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar.
【姆内西洛库斯】我看来不能不把他的名字告诉你了。
§560Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus.
皮斯托克莱鲁斯,你彻底毁了我这个挚友。
§561Quid istuc est?
【皮斯托克莱鲁斯】这算怎么回事?
§561bQuid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam
【姆内西洛库斯】怎么回事?
§562super amica, ut mi invenires?
难道我没有从以弗所给你写信,关于我的情人,让你帮我寻找她吗?
§562bFateor factum, et repperi.
【皮斯托克莱鲁斯】我承认这事,而且我找到了。
§563Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia
【姆内西洛库斯】什么?
§564quibuscum haberes rem, nisi cum illa quám ego mandassem tibi §565occiperes tute † amare et mi ires consultum male?
难道在雅典就没有其他足够多的游女供你往来,非要和我委托给你的那个女人开始恋爱,并做出损害我的事情来吗?
§566Sanun es?
【皮斯托克莱鲁斯】你疯了吗?
§566bRem repperi omnem ex tuo magistro.
【姆内西洛库斯】我从你的老师那里得知了所有事情。
ne nega.
不要否认。
§567perdidisti me.
你毁了我。
§567bEtiamne ultro tuis me prolectas probris?
【皮斯托克莱鲁斯】你还要用你的侮辱继续挑衅我吗?
§568Quid? amas Bacchidem?
【姆内西洛库斯】什么? 你爱着巴基斯吗?
§568bDuas ergo hic intus eccas Bacchides.
【皮斯托克莱鲁斯】那你看,这屋里有两位巴基斯呢。
§569Quid? duas?
【姆内西洛库斯】什么? 两位?
§569bÁtque ambas sorores.
【皮斯托克莱鲁斯】而且两个是姐妹。
§569cLoqueris nunc nugas sciens.
【姆内西洛库斯】你现在是故意在说胡话。
§570Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier, §571tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam.
【皮斯托克莱鲁斯】最后,如果你继续这样不信任我,我会把你扛在脖子上,从这里带进屋去。
§571bImmo ibo, mane.
【姆内西洛库斯】不,我去,等一下。
§572Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum.
【皮斯托克莱鲁斯】我等不及,你也不能平白无故地怀疑我。
§572bSequor.
【姆内西洛库斯】我跟上。
—— 【寄食者】我是一个卑鄙邪恶的家伙、一个从萨摩斯带走情人的军人的寄食者。
现在他命令我到她这里来打听,她是还钱,还是今天和他一起走。
你,小奴隶,刚才你一直和她在一起走:这其中哪一栋是她的房子,敲门。
adi actutum ad fores.
快去门口。
§579recede hinc dierecte.
给我滚开,倒霉鬼。
ut pulsat propudium!
这个无耻小辈怎么这样敲门!
ecquis in aedibust?
屋里有人吗?
§582heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
喂,这里有人吗? 有人开这扇门吗?
§583ecquis éxit?
有人出来吗?
§583aQuid istuc? quae istaec est pulsatio?
【皮斯托克莱鲁斯】什么事? 这是怎么个敲门法?
是什么恶魔在折磨你,竟让你以这种方式在别人的门上使出你的浑身解数?
§586fores paene exfregisti.
你差点把门敲碎了。
quid nunc vis tibi?
你现在想要什么?
§587Adulescens, salve.
【寄食者】年轻人,你好。
§587bSalve.
【皮斯托克莱鲁斯】你好。
sed quem quaeritas?
但是你在找谁?
§588Bacchidem.
【寄食者】巴基斯。
§588bVtram ergo?
【皮斯托克莱鲁斯】那么是哪一个?
§588cNil scio nisi Bacchidem.
【寄食者】我只知道叫巴基斯。
§589paucis: me misit miles ad eam Cleomachus, §590vel ut ducentos Phílippos reddat aureos §591vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul.
简而言之:军人克莱奥马库斯派我来找她,要么退还二百个菲利普金币,要么今天和他一起去埃拉提亚。
§592Non it.
【皮斯托克莱鲁斯】她不去。
negat se ituram.
她声明她不肯去。
abi et renuntia.
去回话吧。
§593alium illa amat, non illum.
她爱的是别人,不是他。
duc te ab aedibus.
从这房子滚开。
§594Nimis iracunde.
【寄食者】脾气太暴躁了。
§594bAt scin quam iracundus siem?
【皮斯托克莱鲁斯】但你知道我有多暴躁吗?
§595ne tíbi hercle haud longe est os ab infortunio,
凭赫拉克勒斯起誓,你的脸离挨揍可不远了。