Humanitext Reader

普劳图斯 · 巴克科斯姐妹 §274b-350

克里萨洛斯捏造神庙存款骗局与尼科布鲁斯的决定

第 5 段,共 19 段 · 拉丁语

内容简介

克里萨洛斯编造谎言,声称为了躲避海盗伏击而将金子存放在以弗所狄安娜神庙的祭司特奥蒂穆斯处,以此成功说服尼科布鲁斯再度出海去取回这笔钱。

§274bEm, áccipitrina haec nunc erit.
瞧,现在这就要演变成鹰指般的搜刮了。
§275Deceptus sum, Autolyco hospiti aurum credidi.
我被骗了,我把金子信任地交给了像奥托吕科斯那样的款待者。
§276Quin tu audi.
且听我细说。
§276bImmo ingenium avidi haud pernoram hospitis.
不,我根本不了解那个贪婪款待者的本性。
§277Postquam aurum abstulimus, in navem conscendimus, §278domi cupientes.
我们拿到金子后,便登上了船,急切地想回家。
forte ut adsedi in stega, §279dum circumspecto, átque ego lembum conspicor §280longum, strigorem maleficum exornarier.
碰巧,当我坐在甲板上四处张望时,我忽然瞥见一艘细长且居心不良的快速船正在装配整顿。
§281Perii hercle, lembus ille mihi laedit latus.
凭赫拉克勒斯起誓,我完了! 那艘快速船真让我心惊肉跳。
§282Is erat communis cum hospite et praedonibus.
那艘船是那位款待者和海盗们共有的。
§283Adeon me fuisse fungum, ut qui illi crederem, §284cum mi ipsum nomen eius Archidemides §285clamaret dempturum esse, si quid crederem?
我竟是如此一个糊涂蛋,居然会去相信他,他的名字“阿尔基德米德斯”本身就在向我大喊:如果我信任他,他就会把东西夺走!
§286Is lembus nostrae navi insidias dabat.
那艘快速船正在设伏等待我们的船。
§287occepi ego observare eos quam rem gerant.
我便开始严密监视他们要干什么。
§288interea e portu nostra navis solvitur.
与此同时,我们的船驶离了港口。
§289ubi portu eximus, homines remigio sequi, §290neque aves neque venti citius.
当我们出了港口,那些人便摇桨追赶上来,连鸟儿和风都没有他们快。
quoniam sentio §291quae res gereretur, navem extemplo statuimus.
当我意识到发生了什么事,我们立刻让船停了下来。
§292quoniam vident nos stare, occeperunt ratem §293turbare in portu.
既然他们看见我们停了下来,他们便开始在港口里兜圈盘旋。
§293bEdepol mortalis malos.
凭波鲁克斯起誓,真是些邪恶的家伙!
§294quid denique agitis?
那么最后你们怎么办了?
§294bRursum in portum recipimus.
我们又退回了港口。
§295Sapienter factum a vobis.
你们做得真聪明。
quid illi postea?
后来他们怎么样了?
§296Revorsionem ad terram faciunt vesperi.
他们在傍晚时分折返回了陆地。
§297Aurum hercle auferre voluere: ei rei operam dabant.
凭赫拉克勒斯起誓,他们想抢走金子:他们就是在为此事谋划。
§298Non me fefellit, sensi, eo exanimatus fui.
果然不出我所料,我察觉到了,所以我才惊慌失措。
§299quoniam videmus auro insidias fieri, §300capimus consilium continuo; postridie §301auferimus aurum ómne illis praesentibus, §302palam atque aperte, ut illi id factum sciscerent.
既然我们看到金子正遭到觊觎和埋伏,我们立刻商定了一个计策;第二天,我们就在他们眼前把所有的金子都运走了,公开且毫不避讳地,好让他们清楚地知道这已经办成了。
§303Scite hercle.
凭赫拉克勒斯起誓,干得漂亮!
cedo quid illi?
告诉我,他们后来怎么了?
§303bTristes ilico, §304quom extemplo a portu íre nos cum auro vident, §305subducunt lembum capitibus quassantibus.
他们当场垂头丧气,一看到我们带着金子离开港口,他们摇着头,把快速船拉上岸去。
§306nos apud Theotímum omne aurum deposivimus, §307qui illic sacerdos est Dianae Ephesiae.
我们把所有的金子存放在特奥蒂穆斯那里,他是当地以弗所狄安娜神庙祭司。
§308Quis istíc Theotimust?
那个特奥蒂穆斯是谁?
§308bMegalobuli filius, §309qui nunc in Ephesost Ephesiis carissimus.
是梅加洛布鲁斯的儿子,他现在在以弗所,非常受以弗所人的器重。
§310Ne ille hercle mihi sit multo tanto carior, §311si me illo auro tanto circumduxerit.
凭赫拉克勒斯起誓,如果他用那么一大笔金子把我骗了,他对我来说可真是要“贵重”得多(高昂得令人痛心)了。
§312Quin in eapse aede Dianai conditumst; §313ibidem publicitus servant.
别担心,金子就存放在狄安娜本人的神庙里;那里是由官方共同看守的。
§313bOccidistis me;
你们害惨我了!
§314nimio hic privatim servaretur rectius.
在这里私下看管要比那安全得多。
§315sed nilne áttulistis inde auri domum?
可是,你们从那里一点金子也没带回家吗?
§316Immo etiam.
不,还是带了。
verum quantum attulerit nescio.
不过他带回来多少,我不知道。
§317Quid? nescis?
什么? 你不知道?
§317bQuia Mnesilochus noctu clanculum §318devenit ad Theotimum, nec mihi credere §319nec cuiquam in navi voluit: eo ego nescio
因为姆内西洛库斯在夜里偷偷地去找了特奥蒂穆斯,他既不想信任我,也不想信任船上的任何人。
§320quantillum attulerit; verum haud permultum attulit.
所以我不知道他到底带回了多么微小的一点;不过,确实带回得不太多。
§321Etiam dimidium censes?
你觉得能有一半吗?
§321bNon edepol scio; §322verum haud opinor.
凭波鲁克斯起誓,我不知道;但我认为没有那么多。
§322bFertne partem tertiam?
他带了三分之一来吗?
§323Non hercle opinor; verum verum nescio.
凭赫拉克勒斯起誓,我认为没有;但说实在的,我不知道。
§324profecto de auro nil scio nisi nescio.
的确,关于金子,除了“我不知道”之外,我一无所知。
§325nunc tibimet illuc navi capiundumst iter, §326ut illúd reportes aurum ab Theotimo domum.
现在您自己必须乘船去一趟那里,好把那笔金子从特奥蒂穆斯那里带回家。
§327atque heus tu.
喂,听我说。
§327bQuid vis?
你要怎样?
§327cAnulum gnati tui §328facito ut memineris ferre.
您儿子的戒指,请务必记住带上。
§328bQuid opust anulo?
要戒指做什么用?
§329Quia id sígnumst cum Theotimo, quí eum illi adferet, §330ei aurum ut reddat.
因为那是与特奥蒂穆斯约定的凭证,谁把戒指带给他,他就会把金子交出来。
§330bMeminero, et recte mones.
我会记住的,你提醒得很对。
§331sed divesne est istic Theotimus?
不过,那个特奥蒂穆斯富有吗?
§331bEtiam rogas?
这还用问吗?
§332quin auro hábeat soccis subpactum solum?
他的拖鞋鞋底甚至都是用金子垫底的!
§333Cur ita fastidit?
他为什么如此挥霍无度?
§333bTantas divitias habet; §334nescit quid faciat auro.
他拥有的财富是如此巨大;他都不知道拿他的金子干什么好。
§334bMihi dederit velim.
我真希望他能送给我。
§335sed qui praesente id aurum Theotimo datumst?
可是,那笔金子是在谁的见证下交给特奥蒂穆斯的?
§336Populo praesente: nullust Ephesi quin sciat.
在民众的见证下:在以弗所没有一个人不知道。
§337Istuc sapienter saltem fecit filius, §338cum diviti homini id aurum servandum dedit; §339ab eo licebit quamvis subito sumere.
在这件事上,至少我儿子做得还算聪明,毕竟他是把金子交托给一个富有的人看守;这样一来,无论多么仓促,也可以随时向他支取。
§340Immo em tantisper numquam te morabitur, §341quin habeas illud quo die illuc veneris.
岂止如此,瞧,他绝不会耽搁您片刻,您抵达那里的当天就能把它拿到手。
§342Censebam me effugisse a vita marituma, §343ne navigarem tandem hoc aetatis senex; §344id mi haud, utrum velim, licere intellego: §345ita bellus hospes fecit Archidemides.
我还以为我已经摆脱了海上的风浪生活,到了这个年纪的古稀老人,终究不用再出海远航;我明白,由不得我自己做出想要的选择:我们那位“体面”的款待者阿尔基德米德斯真是把事情办得太漂亮了。
§346ubi nunc est ergo meus Mnesilochus filius?
那么我儿子姆内西洛库斯现在在哪里?
§347Deos átque amicos iit salutatum ad forum.
他去广场拜谢神明并向朋友们问安了。
§348At ego hinc ad illum, ut convenam quantum potest.
那我就从这里去找他,以便尽早见他一面。
§349Ille est oneratus recte et plus iusto vehit.
—— 那老家伙可被结结实实地塞满了,驮得比该承受的还要多。
§350exorsa haec tela non male omnino mihi est:
这幅由我织就的锦缎对我来说开端绝非坏事:

词汇与语法注释

  1. 275Autolyco hospiti — 同位语名词。直接使用希腊神话中神偷奥托吕科斯的名字,形成一种强烈的比喻,意为“像奥托吕科斯一样惯偷的款待者”。
  2. 283ut qui illi crederem — 由 qui 引导的关系从句中表示特征或结果的虚拟语气(crederem)。与前文的 ut 连用,表达自嘲:“我竟然是个如此糊涂的人,以至于会去相信他”。
  3. 310Ne ille hercle mihi sit multo tanto carior — 句首的 ne 不是连词,而是表示“确实”、“真的”的强调副词。sit 是表示潜在可能性(或条件)的虚拟语气。比较级形容词 carior(源自 carus)具有“更亲爱”与“更昂贵(高代价)”的双重含义,带有强烈的讽刺意味。
  4. 332quin auro hábeat soccis subpactum solum — 此处的 quin 是副词性连词,用于消除疑问并补充更强烈的断言(“甚至”、“事实上”)。habeat 使用虚拟语气,用以描述伴随或特征性的事实情况。

引用这一段

普劳图斯, 巴克科斯姐妹 §274b-350. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi004.humanitext-lat2:274b-350

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。