Humanitext Reader

普劳图斯 · 一坛黄金 §332-407

分配厨师与埃乌克里翁对锅的误解

第 6 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

皮特迪克斯将两名厨师和女长笛手分配到各自的屋子。从集市回来的埃乌克里翁听到厨师们吵闹的声音,以及他们要求更大的锅(aula)的声音,误以为是自己的黄金罐(aula)被抢劫而陷入恐慌。

§332At nunc tibi dabitur pinguior tibicina.
(皮特迪克斯)但现在你会分到一个更肥的女长笛手。
§333i sane cum illo, Phrugia.
去吧,和她一起去,普鲁吉亚。
tu autem, Eleusium, §334huc intro abi ad nos.
而你,埃莱乌西乌姆,到我们屋里来。
§334bO Pythodice subdole, §335hucine detrusti me ad senem parcissimum?
(孔格里奥)噢,狡猾的皮特迪克斯,你就这样把我赶到这个最吝啬的老头子这儿来吗?
§336ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius §337quam quicquam detur.
在那里,如果我想要点什么,在得到任何东西之前,我非得把嗓子喊哑不可。
§337bStultus et sine gratia es.
(皮特迪克斯)你真是又愚蠢又忘恩负义。
§338† tibi recte facere, quando quod facias perit.
对你好也是白搭,因为你所做的一切都化为乌有。
§339Qui vero?
(孔格里奥)这又是为什么?
§339bRogitas? iam principio in aedibus
(皮特迪克斯)你还问?
§340turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles, §341domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.
首先,在那栋房子里你不会遇到任何人多手杂的混乱:如果你想用什么,就从你自己家里带去,免得白白浪费力气去要。
§342hic autem apud nos magna turba ac familia est, §343supellex, aurum, vestis, vasa argentea: §344ibi si perierit quippiam (quod te scio §345facile abstinere posse, si nihil obviam est), §346dicant: coqui abstulerunt, comprehendite,
但在我们这儿,有大批的奴隶和家人,家具、黄金、衣服、银器:如果那里丢了什么东西(虽然我知道你只要眼前什么都没有,就能轻易管住自己的手),他们就会说:“厨师偷了东西,抓住他们,绑起来,痛打,扔进井里。
§347vincite, verberate, in puteum condite. §348horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui §349ubi quid subripias nihil est.
” 在那里这些事一样都不会发生在你身上:因为毕竟那儿根本没有能让你偷的东西。
sequere hac me.
跟我往这边走。
§349bSequor.
(孔格里奥)我跟着你。
§350Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi.
(皮特迪克斯)喂,斯塔皮拉,出来开门。
§350bQui vocat?
(斯塔皮拉)谁在叫门?
§351Pythodicus.
(皮特迪克斯)皮特迪克斯。
§351bQuid vis?
(斯塔皮拉)你要什么?
§351cHos ut accipias coquos §352tibicinamque obsoniumque in nuptias.
(皮特迪克斯)让你把这些厨师、女长笛手以及婚礼用的食物接进去。
§353Megadorus iussit Euclioni haec mittere.
梅加多鲁斯吩咐把这些送给埃乌克里翁。
§354Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias?
(斯塔皮拉)皮特迪克斯,他们是要为刻瑞斯办婚礼吗?
§355Qui?
(皮特迪克斯)怎么说?
§355bQuia temeti nihil allatum intellego.
(斯塔皮拉)因为我发现一点酒都没送来。
§356At iam afferetur, si a foro ipsus redierit.
(皮特迪克斯)等主人自己从广场回来,酒马上就会送来。
§357Ligna hic apud nos nulla sunt.
(斯塔皮拉)我们这儿一点柴火都没有。
§357bSunt asseres?
(孔格里奥)有梁木吗?
§358Sunt pol.
(斯塔皮拉)凭波吕克斯起誓,有的。
§358bSunt igitur ligna, ne quaeras foris.
(孔格里奥)那就是有柴火,别去外面找了。
§359Quid, impurate? quamquam Volcano studes,
(斯塔皮拉)什么,你这肮脏的家伙?
§360cenaene causa aut tuae mercedis gratia §361nos nostras aedis postulas comburere?
虽然你热爱火神乌尔卡努斯,但你难道为了区区一顿饭或你的工钱,就要求我们烧掉自己的房子吗?
§362Haud postulo.
(孔格里奥)我没这么要求。
§362bDuc istos intro.
(皮特迪克斯)带他们进去。
§362cSequimini.
(斯塔皮拉)跟我来。
§363Curate.
— (皮特迪克斯)好好干。
ego intervisam quid faciant coqui; §364quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est.
我去看看厨师们在做什么;凭波吕克斯起誓,今天盯着他们是我最大的心思。
§365nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant: §366inde cóctam sursum subducemus corbulis.
除非我做这一件事:让他们在井里做饭;做好了我们再用小篮子把饭菜吊上来。
§367si aútem deorsum comedent, si quid coxerint, §368superi incenati sunt et cenati inferi.
但如果他们在下面就把做好的饭菜吃光了,那上面的人就得挨饿,而下面的人倒饱餐一顿了。
§369sed verba hic facio, quasi negoti nil siet, §370rapacidarum ubi tantum sit in aedibus.
可我还在这儿闲聊,倒像没有什么正经事似的,可屋里却有那么多的小偷。
§371Volui animum tandem confirmare hodie meum, §372ut bene me haberem filiai nuptiis.
(埃乌克里翁)我今天终于想宽慰一下自己的心,在女儿的婚礼上让自己高兴一下。
§373venio ad macellum, rogito pisces: indicant §374caros; agninam caram, caram bubulam, §375vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.
我走到集市,询问鱼价:他们说很贵;羊肉贵,牛肉贵,小牛肉、大鱼、猪肉:一切都贵。
§376atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
而且因为没有钱,这些东西就显得更贵了。
§377abeo íratus illinc, quoniam nihil est qui emam.
我生气地离开了那里,因为没有什么能让我买单的钱。
§378ita illís impuris omnibus adii manum.
就这样,我把那些肮脏的商人们都戏弄了一番。
§379deinde egomet mecum cogitare intervias §380occepi: festo die si quid prodegeris, §381profesto egere liceat, nisi peperceris.
然后,在回来的路上,我开始独自琢磨:在节日里你要是挥霍了什么,到了工作日,除非你节省,否则就得挨饿。
§382postquam hanc rationem ventri cordique edidi, §383accessit animus ad meam sententiam, §384quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
当我把这番道理对我的肚子和心说清楚之后,我的心思便转到了我的决定上,要以最省钱的方式把女儿嫁出去。
§385nunc tusculum emi hoc et coronas floreas: §386haec imponentur in foco nostro Lari, §387ut fortunatas faciat gnatae nuptias.
现在我买了这一点点香和花冠:这些要供奉在我们炉火边的家神拉尔面前,好让他保佑女儿的婚礼幸福顺利。
§388sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?
但是,怎么我看到我们的家门敞开着?
§389et strepitust intus.
而且里面有嘈杂声。
numnam ego compilor miser?
难道我这可怜的人被抢劫了?
§390Aulam maiorem, si pote, ex vicinia §391pete: haec est parva, capere non quit.
(安特拉克斯)去邻居家借一个更大的锅,如果行的话;这个太小了,装不下。
§391bEi mihi, §392perii hercle.
(埃乌克里翁)哎呀,天哪,凭赫拉克勒斯起誓,我完蛋了。
aúrum rapitur, aula quaeritur.
黄金被抢走了,他们在找罐子(锅)。
§394Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva, §395confige ságittis fures thensaurarios, §396si cui in re tali iam subvenisti antidhac.
阿波罗,我求你救救我,帮帮我,用箭射死那些觊觎财宝的小偷,如果你以前在这种情况下曾救过人的话。
§397sed cesso prius quam prorsus perii currere?
可我还磨蹭什么,难道不在彻底完蛋前跑过去吗?
§398Dromo, desquama piscis.
(安特拉克斯)德罗莫,把鱼鳞刮掉。
tu, Machaerio, §399congrum, murenam exdorsua quantum potest.
你,马卡埃里奥,尽可能快地把鳗鱼和海鳝去骨。
§400ego hinc artoptam ex proximo utendam peto §401a Congrione.
我这就去隔壁孔格里奥那里借个烤盘。
tu istum gallum, si sapis, §402glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust.
你,如果你聪明的话,把那只公鸡弄得比拔了毛的戏子还要光滑。
§403sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proximo?
不过,隔壁怎么传来这阵叫喊声?
§404coqui hercle, credo, faciunt officium suom.
凭赫拉克勒斯起誓,我相信厨师们正在尽职尽责呢。
§405fugiam intro, ne quid turbae hic itidem fuat.
我得逃进屋去,免得在这儿也遇到什么乱子。
§406†Óptati vires populares, íncolae, accolae, ádvenae omnes, §407date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.
(埃乌克里翁)噢,可爱的市民们、居民、邻居、还有所有的外来人,让出一条能让我逃跑的路来,让所有的街道都畅通无阻吧!

词汇与语法注释

  1. §336usque ad ravim — ravim(嗓音沙哑)是阴性单数宾格形式。usque ad ravim 是一个惯用的副词性短语,意为“直到嗓子喊哑”。
  2. §344quod te scio — quod te scio... 从句是限定前面 quippiam(任何东西)的关系从句,其中包含对厨师孔格里奥的讽刺(“我知道你能轻易不去碰它,如果眼前什么都没有的话”)。
  3. §354Cererin — Cererin 是由谷物女神墨涅斯/刻瑞斯(Ceres)的与格形式 Cereri 加上疑问小词 -ne 构成,词尾的 e 发生脱落(apocope)。它暗指刻瑞斯的祭祀仪式中禁止使用葡萄酒,以此讽刺婚礼准备中没有酒送来。
  4. §378adii manum — adire manum 是一个口语惯用语,字面意思是“接近手”,引申为“愚弄、欺骗、使上当”。在这里,埃乌克里翁得意于自己戏弄了集市上的商人们。
  5. §390Aulam — 厨师(安特拉克斯)所说的 aulam(aula“锅”的单数宾格)被埃乌克里翁误以为是自己藏黄金的“罐子”(同样是 aula),从而引起了他的恐慌。这是一个利用同音同形词产生的戏剧性反讽。

引用这一段

普劳图斯, 一坛黄金 §332-407. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi003.humanitext-lat2:332-407

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。