Humanitext Reader

普劳图斯 · 驴的故事 §635-695

奴隶以赎金戏弄主人

第 11 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

奴隶莱奥尼达和利巴努斯以二十米纳银子为筹码,迫使主人阿尔居里普斯和情人菲拉埃尼姆对自己进行屈辱的哀求并用各种昵称称呼他们,颠覆了主仆关系并滑稽地戏弄了二人。

§635ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.
条件是今年一整年她不能去除了他那里的任何地方。
§636videtin viginti minae quid pollent quidve possunt?
你们看见了那二十米纳银子有什么威力,或者能做什么了吗?
§637ille qui íllas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo.
那个失去它们的人平安无事,而我这个没有失去它们的人却要毁灭了。
§638Iam dedit argentum?
他已经给钱了吗?
§638bNon dedit.
没有给。
§638cBono animo es, ne formida.
放心吧,不要害怕。
§639Secede huc, Libane, te volo.
退到这边来,利巴努斯,我有话对你说。
§639bSi quid vis.
如果您有什么吩咐。
§639cObsecro vos, §640eadem istac opera suaviust complexos fabulari.
我求求你们,既然顺便,拥抱着说话岂不更甜美。
§641Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito: §642vobis est suave amantibus complexos fabulari, §643ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.
要知道,主人,并不是同样的事物对所有人来说都一样甜美:对你们恋爱的人来说,拥抱着说话是甜美的,我一点也不稀罕她的拥抱,而这家伙却鄙视我的拥抱。
§644proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades.
所以,您自己去做您劝我们做的那件事吧。
§645Ego vero, et quidem edepol lubens.
我确实会做,而且凭波鲁克斯起誓,很乐意。
interea, si videtur, §646concedite istuc.
在此期间,如果可以的话,请退到那边去。
§646bVin erum deludi?
你想看主人被愚弄吗?
§646cDignust sane.
他确实配得上。
§647Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur?
你想让我让菲拉埃尼姆在这家伙面前拥抱你吗?
§648Cupio hercle.
凭物理学起誓,我太想了。
§648bSequere hac.
跟我走这边。
§648cEcquid est salutis? satis locuti.
有什么救兵吗? 你们说够了吧。
§649Auscultate atque operam date et mea dicta devorate.
听好了,集中注意力,把我的话吞下去。
§650primum omnium servos tuos nos esse non negamus; §651sed tibi si viginti minae argenti proferentur, §652quo nos vocabis nomine?
首先,我们并不否认我们是您的奴隶;但是如果二十米纳银子送到了您的面前,您会用什么名字称呼我们?
§652bLibertos.
自由人。
§652cNon patronos?
不是庇护者吗?
§653Id potius.
宁可那样。
§653bViginti minae hic insunt in crumina, §654has ego, si vis, tibi dabo.
二十米纳就在这个钱包里,如果您愿意,我会把这些给您。
§654bDi te servassint semper, §655custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum, §656salus interioris † corporis amorisque imperator.
愿众神永远保佑你,主人的守护者、人民的荣耀、财富的宝库、肉体内部的救星,以及爱情的主宰。
§657hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.
放这里,把那个钱包牢牢挂在我的脖子上。
§658Nolo ego te, quí erus sis, mihi onus istuc sustinere.
我不想让您,作为主人,替我承受那个重担。
§659Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me?
您为何不让自己免除劳苦,把它放在我身上呢?
§660Ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis.
我来背,您就像主人该有的样子,空着手走在我前面。
§661Quid nunc?
现在又怎么了?
§661bQuid est?
怎么了?
§661cQuin tradis huc cruminam pressatum umerum?
为什么不把钱包交到我这压扁了的肩膀上呢?
§662Hanc, cui daturus es, iube petere atque orare mecum.
命令那个你要把这钱给她的女人,和我一起恳求、哀求。
§663nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare.
因为你命令我把钱包牢牢放着的那个地方,实在是太容易滑落了。
§664Da, meus ocellus, mea rosa, mi ánime, mea voluptas, §665Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis.
给我们吧,我的小眼睛、我的玫瑰、我的灵魂、我的快乐,莱奥尼达,把钱给我,不要拆散我们这对情人。
§666Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem, §667agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum, §668prehende auriculis, compara labella cum labellis.
那么说我是你的小麻雀、小母鸡、小鹌鹑,说我是你的小绵羊、小山羊,或者小牛犊,捏住我的耳朵,把小嘴唇贴上小嘴唇。
§669Ten osculetur, verbero?
让她亲你,你这个挨揍的家伙?
§669bQuam vero indignum visum est?
真的显得那么不配吗?
§670at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur.
但凭波鲁克斯起誓,今天除非你揉我的膝盖,否则你休想拿到钱。
§671Quidvis egestas imperat: fricentur.
贫穷迫使人做任何事:揉吧。
dan quod oro?
你给我所祈求的东西吗?
§672Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem, §673redime istoc benefició te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.
来吧,我的莱奥尼达,求你了,给恋爱中的主人带来救赎吧,借着这个恩惠把你从他那里赎出来,用这笔钱为你自己买下他。
§674Nimis bélla es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie §675numquam me orares quin darem: illum te orare meliust, §676illic hánc mihi servandam dedit.
你真是太美丽可爱了,如果这是我的,今天绝不用你求我就会给你:你最好去求他,是他把这钱交给我保管的。
ei sane bella belle.
去吧,美人儿,美美地求他。
§677cape hoc sis, Libane.
请拿着这个,利巴努斯。
§677bFurcifer, etiam me delusisti?
你这坏蛋,连我也戏弄了?
§678Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.
凭赫拉克勒斯起誓,要不是你那么可怜巴巴地揉我的膝盖,我绝不会这么做。
§679age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc.
来吧,现在轮到你来戏弄这家伙并拥抱她了。
§680Taceas, me spectes.
别说话,看着我。
§680bQuin ad hunc, Philaenium, adgredimur, §681virum quidem pol optimum et non similem furis huius?
菲拉埃尼姆,我们为什么不走近他,凭波鲁克斯起誓,他确实是个极好的人,一点也不像这个小偷?
§682Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt.
我得踱踱步了:现在轮到他们来哀求我了。
§683Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari, §684da mi istas viginti minas.
凭赫拉克勒斯起誓,求你了,利巴努斯,愿主人因你的作为而得救,把那二十米纳给我吧。
vides me amantem egere.
你看到我这个恋爱中的人正处于穷困之中。
§685Videbitur.
容我考虑考虑。
factum volo.
我很想帮你。
redito huc conticinno.
半夜里再回到这里来吧。
§686nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.
现在,先命令她和我一起恳求、哀求一会儿。
§687Amandone exorarier vis ted an osculando?
你是想通过抚爱被说服,还是通过接吻?
§688Enim véro utrumque.
确实,两者都要。
§688bErgo, obsecro, ét tu utrumque nostrum serva.
所以,求求你,你也救救我们俩吧。
§689O Libane, mi patrone, mi trade istuc.
哦,利巴努斯,我的庇护者,把那东西交给我吧。
magis decorumst §690libertum potius quam patronum onus in via portare.
这更合乎体统,让自由人而不是让庇护者在路上挑担子。
§691Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris, §692amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.
我的利巴努斯,金子般的小眼睛,爱情的恩赐与荣耀,求你了,我会做你想要的一切,把那笔钱给我们吧。
§693Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum, §694hirundinem, monerulam, passerculum putillum, §695fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam,
那么说我是你的小鸭子、小鸽子,或者小狗,你的燕子、小寒鸦、小小的麻雀,把我当成爬行的野兽吧,好让我有双重舌头,

词汇与语法注释

  1. 635ut hanc ne quoquam mitteret — 未完成过去时虚拟语气 `mitteret` 由引导条件或约定的 `ut ne` 引入。它取决于 §634 中的 `daturus dixit`,意思是“在……不送走的条件下”。
  2. 658qui erus sis — 关系从句 `qui... sis` 中的现在时虚拟语气 `sis` 带有让步或描绘性的语气,意思是“尽管您是主人”或“作为主人的您”。
  3. 673redime istoc beneficio te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento — 奴隶莱奥尼达对主人阿尔居里普斯使用的极具讽刺意味的表达。他建议用 `isto argento`(那笔二十米纳的银子)让主人将自己赎身,并反过来为自己“买下”主人。
  4. 687exorarier — `exorarier` 是古旧的被动现在时不定式(古典时期为 `exorari`)。同样, `ted` 也是宾格 `te` 的古体,用以凸显戏剧中滑稽、夸张或带有古风的口吻。

引用这一段

普劳图斯, 驴的故事 §635-695. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi002.humanitext-lat2:635-695

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。