Humanitext Reader

普劳图斯 · 驴的故事 §258-323

莱奥尼达的喜讯与利巴努斯的谋划

第 5 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

当利巴努斯正在苦思冥想如何施展诡计筹钱时,同为奴隶的莱奥尼达气喘吁吁地跑来,带来了重大转机的消息。两人互相戏谑对方经常遭受的皮肉之苦,并商讨帮助年轻主人情事的危险计划,决心忍受随之而来的任何严刑拷打。

§258unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?
我该从哪里弄钱? 该去敲诈谁? 该把这艘轻舟驶向何方?
§259impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves, §260picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera §261consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam.
预兆已得,占卜已成:鸟儿们允许我前往任何地方,左边的是啄木鸟和乌鸦,右边的是渡鸦和小鸮都在极力劝说;凭赫拉克勒斯起誓,我已决定遵循你们的意见。
§262sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst.
但是,啄木鸟敲击榆树这是怎么回事? 这绝非偶然。
§263certe hercle ego quantum ex augurio éius pici intellego, §264aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.
的确,凭赫拉克勒斯起誓,就我对那只啄木鸟的预兆所理解的而言,要么是我,要么是管家萨乌雷亚,鞭子已经准备好了。
§265sed quid illúc, quod exanimatus currit huc Leonida?
不过,莱奥尼达上气不接下气地往这里跑,又是为了什么?
§266metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.
我担心他给我的虚假诡计带来了不祥的预兆。
§267Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium, §268ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast?
我现在该去哪里寻找利巴努斯或是主人的儿子,好让我能让他们变得比“喜悦女神”还要欢喜?
§269maximam praedam et triumphum eis adfero adventu meo.
我的到来给他们带来了最大的战利品和凯旋。
§270quando mecum pariter potant, pariter scortari solent, §271hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illis partiam.
既然他们习惯了和我一起喝酒,一起寻欢作乐,我得到的这份战利品,我也必定会和他们一同分享。
§272Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo.
那家伙要是按他平时的作风,准是洗劫了哪个人家。
§273vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam.
那个看门看得很不小心的家伙可要遭殃了。
§274Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo.
只要能见到利巴努斯,我情愿一辈子当奴隶。
§275Mea quidem hercle ópera liber numquam fies ocius.
凭赫拉克勒斯起誓,靠我的帮忙,你可绝对不会更快获得自由。
§276Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo.
我甚至愿意用我的脊梁换取两百下沉重的鞭笞。
§277Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit.
他可真是慷慨大方地散财啊,他的全部财产都背在脊梁上呢。
§278Nam si huic sése occasioni tempus supterduxerit, §279numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea; §280erum in óbsidione linquet, inimicum animos auxerit.
因为如果时间悄悄溜走,使这个机会落空,凭波鲁克斯起誓,此后就算套上白马战车也休想再追上它;他会让主人陷入包围之中,从而增长了敌人的气焰。
§281sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet, §282maximas opimitates, gaudio exfertissimas §283suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri, §284adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii, §285nostro devincti beneficio.
但如果他急于同我一起抓住这送上门来的好机会,那极其丰厚、洋溢着喜悦的战果,他将与我一同为他的主人们——儿子和父亲双方——创造出来,以至于他们俩一辈子都要感激我们俩,受束缚于我们的恩惠。
§285bVinctos nescio quos ait; §286non placet: metuo, in commune ne quam fraudem frausus sit.
他提到了某些被绑住的人;这可不妙:我担心他犯下了连累大家的罪行。
§287Perii ego oppido, nisi Libanum invenio iam, ubiubi est gentium.
如果我现在找不到利巴努斯,无论他在这世上的什么地方,我都彻底完了。
§288Illic homó socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi.
那家伙正在寻找一个合伙干坏事的同谋呢。
§289non placet: pro monstro extemplo est, quando qui sudat tremit.
这可不妙:一个人流着汗却在发抖,这立刻就是个不祥之兆。
§290Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior?
可是,我既然行色匆匆,为何脚下停步,嘴上却如此滔滔不绝?
§291quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem?
我为何不命令这白白说空话浪费光阴的舌头闭嘴?
§292Edepol hominem ínfelicem, qui patronam comprimat.
凭波鲁克斯起誓,真是个不幸的家伙,竟然要封住自己保护者的嘴。
§293nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo perierat.
因为如果他干了什么坏事,舌头本来是会替他去承担毁灭的。
§294Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem.
我得赶快,免得错过了时机才去为战利品张罗保护。
§295Quae illaec praeda est? ibo advorsum atque electabo, quidquid est.
那是什么战利品? 我要迎上前去,不管是什么都给它套出来。
§296iubeo te salvere voce summa, quo ad vires valent.
我用我力所能及的最大嗓门向你问好!
§297Gymnasium flagri, salveto.
鞭子的练兵场啊,你好!
§297bQuid agis, custos carceris?
你怎么样,监狱的看守?
§298O catenarum colone.
噢,铁链的耕耘者。
§298bO virgarum lascivia.
噢,鞭子的玩物。
§299Quot pondo ted esse censes nudum?
你觉得你赤身裸体的时候能有多少磅重?
§299bNon edepol scio.
凭波鲁克斯起誓,我不知道。
§300Scibam ego te nescire, at pol ego, qui ted expendi, scio: §301nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes.
我就知道你不知道;但凭波鲁克斯起誓,秤过你分量的我知道:当你赤身裸体被绑着、双脚朝天吊起来时,你重达一百磅。
§302Quo argumento istuc?
这是根据什么论证出来的?
§302bEgo dicam, quo argumento et quo modo.
我来告诉你根据什么,又是怎么个秤法。
§303ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium, §304ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem, §305nec dependes nec propendes—quin malus nequamque sis.
当正巧一百磅重的秤砣绑在你的双脚上,手铐铐住你的双手并被拉高吊在横梁上时,你既不会往下坠也不会往前倾——除非是因为你是个坏透了的无赖。
§306Vae tibi.
呸,你这家伙。
§306bHoc testamento Servitus legat tibi.
这是“奴隶身份”在遗嘱里留给你的馈赠。
§307Verbivelitationem fieri compendi volo.
我想口舌之争该省省了。
§308Quid istud est negoti?
那是什么事情?
§308bCertum est credere.
我决定信任你。
§308cAudacter licet.
尽管放心信我。
§309Sis amanti subvenire familiari filio, §310tantum adest boni improviso, verum commixtum malo: §311omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies.
如果你愿意帮助我们那正坠入爱河的主人的儿子,眼前突然降临了如此巨大的好运,不过它与坏事混合在一起:刽子手们所有的节日都将在我们身上隆重举行。
§312Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis.
利巴努斯,现在我们需要想出的大胆方案和阴谋诡计。
§313tantum facinus modo invéni ego, ut nos dicamur duo §314omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.
我刚刚发现了一桩如此重大的行动,以至于我们俩会被说成是所有人中最配得上让各种酷刑一并宣泄到身上的人。
§315Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi, §316hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum.
难怪我刚才就纳闷,为什么我的肩膀一直在发痒,它们已经开始预言自己要大祸临头了。
§317quidquid est, eloquere.
不管是什么事,快说吧。
§317bMagna est praeda cum magno malo.
这是巨大的战利品,伴随着巨大的灾难。
§318Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant, §319habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris.
就算所有的刑官联合起来把他们的酷刑堆在一起,我想我有一块早就习惯了挨打的脊梁,不必去外面找代罪羊。
§320Si istam firmitudinem animi óptines, salvi sumus.
如果你能保持那种坚韧的意志,那我们就安全了。
§321Quin si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum: §322pernegabo atque obdurabo, periurabo denique.
岂止如此,如果是用脊梁来付账,我还渴望去抢劫国库呢:我会坚决否认、咬牙死撑,最后甚至发假誓到底。
§323Em ista virtus est, quando usust qui malum fert fortiter;
瞧,这就是美德,在需要的时候能够英勇地承受苦难;

词汇与语法注释

  1. §259impetritum, inauguratumst — 这些词是自动词(*impetro*, *inauguro*)的无人称被动语态完成时分词中性单数形式(“预兆已获得,占卜已完成”)。此处没有明确的主语,用来表示占卜仪式的圆满完成。
  2. §276ducentas plagas praegnatis dabo — *praegnatis* 是形容词 *praegnas*(充满的,怀胎的)的宾格复数形式(古体 *-is* 尾缀),修饰 *plagas*(鞭打)。这是一个比喻,意为“充满痛苦的鞭打”。动词 *dabo* 的施事者是莱奥尼达本人,表示他准备用自己的背部“支付”(承受)这些鞭打作为代价。
  3. §290concesso pedibus — *concesso* 是自动词 *concedere* 的完成时被动分词中性单数夺格,构成了无人称的独立夺格结构(“对双脚做出了让步”,即“让双脚停下脚步”)。*pedibus* 是由 *concedere* 所支配的与格。
  4. §305quin malus nequamque sis — 连词 *quin* 引导一个带有虚拟语气现在时(*sis*)的从句,紧接在否定主句 *nec dependes nec propendes*(你既不垂下也不倾斜)之后,表示否定限制或例外(“除了你是个……坏蛋之外”)。
  5. §309Sis — 这不是动词“是”的虚拟语气形式,而是口语缩写词 *si vis*(如果你愿意),充当条件从句(protasis)并支配不定式 *subvenire*。

引用这一段

普劳图斯, 驴的故事 §258-323. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi002.humanitext-lat2:258-323

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。