Humanitext Reader

普劳图斯 · 驴的故事 §198-257

阿尔吉里普斯筹钱与利巴努斯的决心

第 4 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

鸨母克莱埃雷塔说明了娼家冷酷的商业现实,阿尔吉里普斯为了筹集资金而离开。随后,奴隶利巴努斯开始激励自己,准备策划诡计以帮助主人。

§198diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo: §199ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.
阳光、空气、太阳、月亮和黑夜,这些我是不用钱买的;但我们想使用的其他东西,全部都是用“希腊式信用”(现金)来买。
§200quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio,
当我们向面包师要面包,向酒馆要酒时,如果他们有钱收,就会给货。
§201si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.
我们也采用同样的规则。
§202semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.
我们的手总是长着眼睛,它们只相信亲眼看到的。
§203vetus est: nihili coactiost — scis cuius.
古话有云:“强迫毫无价值”——你知道那是谁说的话。
non dico amplius.
我不多说了。
§204Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas, §205longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, §206aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
如今,你对被你搜刮一空的我,说起另一套话来了;我说,你现在的态度,跟以前我给钱的时候大不相同,跟你以前用温柔和奉承的话把我诱骗到你这里来的时候也大不相同。
§207tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae; §208me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi; §209ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo §210usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia, §211usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram §212faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria §213fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.
那时,当我来到你这里,连你的房子都在朝我微笑;你对我说,我是所有人中唯一的一个,你和她都只爱我一个人;每当我给点什么,你们俩就像我嘴边的小鸽子一样,总是黏在一起,你们所有的关切都顺着我的关切;你们寸步不离:我命令的、我想要的,你们就做;我不想、我禁止的,你们就刻意避开,先前你们甚至连尝试去做的胆量都没有。
§214nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae.
如今,你们这些恶毒的女人,根本不在乎我想要什么,不想要什么。
§215Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust.
你不知道吗? 我们的这一行买卖和捕鸟人非常相似。
§216auceps quando concinnavit aream, offundit cibum; §217aves adsuescunt: nécesse est facere sumptum qui quaerit lucrum; §218saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi.
捕鸟人布置好捕鸟场后,就会撒下食饵;鸟儿习惯了:想要谋利的人就必须付出开销;它们经常来吃,但一旦被捕获,就会让捕鸟人连本带利收回。
§219_220itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego, §221esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves; §222bene salutando consuescunt, compellando blanditer, §223osculando, oratione vinnula, venustula.
我们这里也是一样:房子是我们的捕鸟场,我是捕鸟人;娼妓是食饵,床是诱惑(机关),情人就是鸟;通过热情的问候,温柔的招呼,接吻,以及甜美、迷人的交谈,他们就习惯了。
§224si papillam pertractavit, haud est ab re aúcupis; §225savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.
如果他摸到了乳房,这就离捕鸟人的利益不远了;如果他得到了吻,那就可以不用网就捕获他。
§226haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu?
你在我们的学校里待了这么久,竟然把这些事给忘了吗?
§227Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves.
那是你的错,是你把一个半吊子的学生从你身边赶走的。
§228Remeato audacter, mercedem sí eris nactus: nunc abi.
如果你弄到了酬金,就大胆回来;现在,走吧。
§229Mane, mane, audi.
等等,等等,听着。
dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare, §230annum hunc ne cum quiquam alio sit?
告诉我,你认为为了那个姑娘,我该给你多少钱,才能让她在这一年里不跟别的任何人在一起?
§230bTene? viginti minas; §231atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale.
你吗? 二十明那;而且有这个条件:如果别人先给我拿来,那你就再见吧。
§232At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui.
但在你走之前,我也有话想说。
§232bDic quod lubet.
想说什么就说吧。
§233Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis.
我还没有完全完蛋,还有剩下的财产能让我更彻底地完蛋。
§234habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas §235dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat §236nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum.
我有地方能弄到你索要的数额,但我要按照我的条件给你,好让你明白:她要整整这一年都为我服务,期间绝对不准接待除我之外的其他任何男人。
§237Quin, si tu voles, domi sérvi qui sunt castrabo viros.
甚至,只要你愿意,我可以把家里的男奴隶都阉了。
§238postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas; §239ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito: §240modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera.
总之,你希望我们怎样,就写个契约带过来;按你希望的,按你高兴的,给我们定规矩吧:只要你自己把钱带过来,其他的事我很容易忍受。
§241portitorum símillumae sunt ianuae lenoniae: §242si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.
鸨母的门和港口税征收人的门极其相似:如果你带钱来,门就开着;如果没有什么可给的,门就不开。
§243Interii, si non invenio ego illas viginti minas, §244et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.
要是手头找不到那二十明那,我就彻底完了,而且说真的,除非我破费那笔钱,否则我就只能完蛋。
§245nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia, §246supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro, §247dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,† §248nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.
现在我要去广场,尽我的财力、用尽一切办法去尝试;我遇到每一个朋友都会去哀求、去恳求,无论配不配得上,我决意都要去接触、去尝试,因为如果借不到无息贷款,我决意要借高利贷。
§249Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier §250atque argento comparando fingere fallaciam.
凭赫拉克勒斯起誓,利巴努斯,现在你最好清醒过来,想个诡计来筹集这笔钱。
§251iam diu est factúm quom discesti ab ero atque abiisti ad forum, §253ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.
自从你离开主人去广场,已经过了好长一段时间,在那里,你一直无所事事地睡到今天的这个时候。
§254quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove §255atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom.
快把你的懒惰全部抛开,把消极消除,重新回到你以前那狡黠多谋的本性去。
§256serva erum, cave tú idem faxis alii quod servi solent, §257quí ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.
救救主人,千万别像其他奴隶那样做事,他们为了欺骗主人而使出自己狡黠的本性。

词汇与语法注释

  1. 199Graeca mercamur fide — “Graeca fides”(希腊式信用)是古罗马的惯用表达,意为不进行信用交易(赊账),而是当场现金结清。这源于罗马人的偏见,认为希腊人不可信。
  2. 203nihili coactiost — “coactiost”是“coactio est”的缩约形。属格“nihili”是价值属格,构成“强迫毫无价值”的意思。
  3. 238facito adferas — 未来命令式“facito”(源于 facere)后面直接加上现在时虚拟语气“adferas”(源于 adfero),省略了“ut”,表示强烈的敦促或命令。

引用这一段

普劳图斯, 驴的故事 §198-257. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi002.humanitext-lat2:198-257

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。