§144eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.
现在境况变好了,你这同一个恶毒的女人,却假装不认识我这个恩人。
§145reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.
我要用饥饿让你从凶狠变得温顺,你就看着我怎么做吧。
§146nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;
因为我为什么要生她本人的气呢?
§147tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.
没有什么,她没有任何过错;她听从你的命令,服从你的支配:你是她的母亲,同时也是她的主人。
§148té ego ulciscar, té ego ut digna es perdam atque ut de me meres.
我要报复你,我要让你按你的应得而毁灭,按你对待我的方式得到报应。
§149at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat §150quém adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?
但是,瞧那恶毒的女人,她甚至认为我不配作为这样的人:不配让她来亲近、让她来谈心、在她发怒时向她哀求?
§151atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium §152meo modo loquar quaé volam, quoniam intus non licitum est mihi.
瞧,那诱惑者终于出来了;我想在这门前,用我自己的方式说我想说的话,既然在屋里我没被允许这么做。
§153Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis §154non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit; §155nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst: §156fixus hic apud nós est animus tuos clavo Cupidinis.
你说的那些话,字字句句哪怕用黄金菲利普金币,如果有买主来,也休想从我这里夺走;你对我们说的那些坏话,简直就是纯金纯银:你的心已经被丘比特的钉子牢牢地钉在我们这里了。
§157remigio veloque quantum poteris festina et fuge: §158quam magis té in altum capessis, tam aestus te in portum refert.
使劲浑身解数,能跑多快就跑多快,赶紧逃吧:你越是往深海里去,潮水就越是把你带回港口。
§159Ego pol istum portitorem privabo portorio; §160ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar, §161quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo.
凭波鲁克斯起誓,我要剥夺那个港口税征收人的税款;从今以后,我要按照你对待我和我的财产的方式来对待你,既然你没有按照我的功劳对待我,反而把我赶出家门。
§162Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore.
我们觉得你这些话也就是嘴上说说,不见得能见诸行动。
§163Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli; §164solus si ductem, referre gratiam numquam potes.
是我独自把你从孤独和贫困中解救出来的;即使只有我一个人和她来往,你也永远无法报答我的恩情。
§165Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis; §166semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis.
那就你一个人独占她好了,只要你一个人能一直给我索要的东西;在这个条件之下,你大可以一直拥有这个承诺,只要你送的东西比别人多。
§167Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes;
给钱有什么限度?
§168modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras.
因为你根本就是个无底洞;刚收完钱,没过多久,你就又盘算着要索取别的什么东西了。
§169Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes?
那相伴、恋爱又有什么限度?
§170modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.
你就不能满足一次吗? 刚把她送回来,马上又要求我再把她送到你那儿去。
§171Dedi equidem quod mecum egisti.
我确实给了你和我谈妥的分量。
而我也把女人送去给你了:这是对等的回报,出了钱,就出了力。
§173Male agis mecum.
你对我太刻薄了。
§173bQuid me accusas, si facio officium meum?
如果我只是尽我的本分,你干嘛责怪我?
§174nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis §175ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt.
因为在任何地方,无论是泥塑、画作还是诗篇中,都没有写过:一个想要自食其力(做买卖)的鸨母,会对任何情夫宽大。
§176Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu.
你总该对我省着点用,这样我才能在你这儿撑得久一点。
§177Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.
你不知道吗? 对情夫手软的女人,就是对自己心狠。
§178quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens; §179is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias, §180vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet: §181is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur; §182neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet.
对鸨母来说,情人就像鱼一样:不新鲜就一文不值;新鲜的才有汁水、有甜味,随你怎么调味都行,无论是做成盘装炖菜还是烤肉,怎么翻腾都随你意:他乐意给,乐意别人问他要,因为那里能从满盈中掏出东西来;他也不知道自己付出了什么、亏损了什么:他一门心思就在这上头。
§183volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae, §184volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo §185subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat.
他想讨好情妇,想讨好我,想讨好跟班,想讨好仆役,还想讨好女奴;甚至连我的哈巴狗,新来的情夫也会去谄媚,好让它一见到他就摇尾巴欢喜。
§186vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.
我说的是实话:每个人都该对自己的生计精打细算。
§187Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.
我付出了惨痛的代价,才彻底明白这些是真理。
§188Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas; §189nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.
凭卡斯托尔起誓,要是你现在手头有给得起的东西,你说的就是另一套话了;现在因为你一无所有,你就指望靠说坏话来继续占有她。
§190Non meum est.
我不是那种人。
§190bNec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis.
凭赫拉克勒斯起誓,白白把她送去你那儿,也绝不是我的作风。
§191verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui, §192quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi: §193si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum, §194hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo.
不过,看在你的年纪和以往的情分上,可以这么办,因为你对我们的确是贡献了油水,而非给自己撑了门面:如果两塔兰托银币如数放到我手心里,今晚看在情分上,我就白送给你当礼物。
§195Quid si non est?
要是没有呢?
§195bTibi non esse credam, illa alio ibit tamen.
那我就相信你确实没有,不过她还是要到别人那儿去。
§196Vbi illaec quae dedi ante?
那我以前给的那些东西都上哪儿去了?
§196bAbusa.
花光了。
nam si ea durarent mihi, §197mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.
因为要是那些东西还能留在我手里,女人早就送去你那里了,我绝不会跟你要任何东西。