§518Carnufex, non ego te novi? ábin e conspectu meo?
该死的家伙,难道我不认识你吗? 还不快滚出我的视线?
§519quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio?
这件事关你什么事,你这挨鞭子的货,还敢嘟囔?
§520cMuttito modo.
你再嘟囔一句试试。
§521Nequiter paene expedivit prima parasitatio.
第一次帮腔差一点就搞砸了。
§522Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.
但是,我的妻子,正如你所说,你实在不该对我发怒。
§523clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi, §524ex me primo ut prima scires, rem ut gessissem publicam.
我是秘密离开军队的:我为你偷闲抽出了这段时间,好让你在所有人之前,首先从我口中得知我是如何办理公事的。
§525ea tibi omnia enarravi.
这一切我都已向你详加叙述。
nisi te amarem plurimum, §526non facerem.
要不是极深地爱着你,我是不会这样做的。
§526bFacitne ut dixi? timidam palpo percutit.
他是不是像我说的那样在做? 他正在用甜言蜜语抚慰那个害怕的女人呢。
§527Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi, §528ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica.
现在,为了不让军队察觉,我必须秘密回到那里去,免得他们说我把妻子看得比国家大事还重。
§529Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem.
你的离去让你的妻子流泪了。
§530bId actutum diu est.
那句“很快”可真是一段漫长的时光。
§531Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te.
我绝非心甘情愿把你留在这里,也绝非心甘情愿离你而去。
§532bCur me tenes?
你为什么拉着我?
§533tempus est: exire ex urbe prius quam lucescat volo.
时间到了:我希望在天亮之前离开这座城市。
§534nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est, §535Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu, §536Alcumena, tibi condono.
现在,这只在战场上因我的英勇而赐予我的金杯,曾由我亲手杀死的普特雷劳斯国王经常用来饮酒的那只,阿尔克墨涅,我把它赠送给你。
§536bFacis ut alias res soles.
您还是照常行事。
§537ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.
凭卡斯托尔起誓,这真是一份配得上赠送者身份的体面礼物。
§538Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst.
不,应该这么说:这是一份配得上接受礼物之人的体面礼物。
§539Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?
你还在多嘴? 难道我不能收拾你吗,你这该死的奴才?
§540Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea.
求求您,安菲特律翁,不要为了我的缘故对索西亚生气。
§541Faciam ita ut vis.
我会照你的意思办。
§541bEx amore hic admodum quam saevos est.
瞧,因为爱情,这家伙变得多么残暴!
§542Numquid vis?
你还有什么吩咐吗?
§542bVt quom absim mé ames, me tuam te absente tamen.
愿您在我不在时依然爱我,也愿我在您不在时依然是您的妻子。
§543Eamus, Amphitruo.
我们走吧,安菲特律翁。
lucescit hoc iam.
天已经亮了。
numquid vis?
你还有什么吩咐吗?
§544bEtiam: ut actutum advenias.
还有:愿您能很快回来。
— §546nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die, §547ut mortalis inlucescat luce clara et candida.
— 现在,夜啊,你曾为我停留,我放你离去,好让路给白昼,好让明亮而洁白的光芒照耀凡人。
§548atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma, §549tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet.
并且,夜啊,你在刚刚过去的那一次有多么漫长,我就要让白天缩短多少,以便两相均衡。
§550sed dies e nocte accedat.
不过,白昼已从黑夜中逼近。
ibo et Mercurium sequar.
我要走了,去追赶墨丘利。
— §551Age í tu secúndum.
— 走吧,你跟在后面。
§551bSequór, subsequór te.
我跟着,我紧紧跟着您。
§552Scelestissimum te arbitror.
我看你真是个极其可恶的坏蛋。
§552bNam quam ob rem?
这是为什么啊?
因为你竟向我宣称那些既不存在、未曾存在、也绝不可能存在的事。
您瞧瞧,您又拿出您那一套,弄得您对自己手下人的话一点也不相信。
什么? 怎么说? 凭赫拉克勒斯起誓,我现在就要把你那张恶毒的舌头割掉,你这个恶棍。
§557bTuos sum, §558proinde ut commodumst et lubet quidque facias; §559tamen quin loquar haec uti facta sunt hic, §560numquam ullo modo me potes deterrere.
我是属于您的,所以随您的便,怎么方便、怎么高兴就怎么处置好了;但是,要把这里发生的真实情况说出来,您无论如何也无法阻止我。
你这最可恶的坏蛋,你竟敢向我宣称:你现在人就在这里,却说你现在就在家里?
§562bVera dico.
我说的是真话。
§564bIstuc tibist in manu, nam tuos sum.
那完全在您掌握之中,因为我是您的奴隶。
§565Tun me, verbero, audes erum ludificari?
你这挨鞭子的货,竟敢戏弄我这个主人?
§566tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac §567vidit nec potest fieri, tempore uno §568homo idem duobus locis ut simul sit?
你竟敢说出这种从前没有任何人见过、也绝不可能发生的事,也就是在同一时间,同一个人竟然能同时在两个地方?
§569Profecto ut loquor res ita est.
真的,事情正如我所说的那样。
§570bQuid mali súm, ere, tua ex re promeritus?
主人,在您的差事里,我到底犯了什么错,该受这份罚?
§571Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?
你还问吗,你这无耻之徒,你明明就在戏弄我?
§572Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.
如果事情不是这样,您大可以理直气壮地责骂我。
† §573verum haud mentior, resque uti facta dico.
但我没有撒谎,我说的完全是事实。
§574Homo hic ébrius est, ut opínor.
我看这家伙是喝醉了。
§575Útinam ita essem.
但愿我是醉了。
§575bOptás quae facta.
你这是在企望已经发生的事。
§575cÉgone?
我吗?
§575dTu istic.
就是你。
úbi bibisti?
你在哪儿喝的酒?
§576Nusquam equidem bibi.
我真的在哪儿也没喝。
§576bQuid hoc sithominis?
这到底是个什么样的人?
§576cequidem decies dixi:
我真的已经说过十次了: