§395bVapula.
挨揍吧。
§396Vt libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales; §397verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen.
随你高兴,爱怎么做就怎么做,既然你的拳头更硬;但是,无论你打算怎么做,凭赫拉克勒斯起誓,我绝不会隐瞒这件事。
§398Tu me vivos hodie numquam facies quin sim Sosia.
今天只要我活着,你绝对无法让我不成为索西亚。
§399Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem; §400nec nobis praeter med alius quisquam est servos Sosia.
的确,凭波鲁克斯起誓,你绝不能把我从我们家抢走,使我不属于我们家;而且除了我,我们家没有其他叫索西亚的奴隶。
§402Hic homo sanus non est.
这家伙疯了。
§402bQuod mihi praedicas vitium, id tibi est.
你指责我的那个毛病,正是你自己的。
§403quid, malum, non súm ego servos Amphitruonis Sosia?
难道,见鬼,我不是安菲特律翁的奴隶索西亚吗?
§404nonne hac noctu nostra navis huc ex portu Persico
难道今晚我们的船不是从波斯港口开到这里,把我带回来的吗?
§405venit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus?
难道不是我的主人派我来的吗?
§406nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu?
难道我现在不是站在我们家门前吗? 我手里难道没有拿着灯笼吗?
§407non loquor, nón vigilo? nonne hic homo módo me pugnis contudit?
难道我没在说话,没醒着吗? 难道这家伙刚才没用拳头揍我吗?
§408fecit hercle, nam etiam misero nunc mihi malae dolent.
凭赫拉克勒斯起誓,他确实揍了,因为可怜的我到现在脸颊还在疼呢。
§409quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum?
那我还在犹豫什么,为什么不进我们家去?
§410Quid, domum vostram?
什么,你们家?
§410bIta enim vero.
确实如此。
不,你刚才说的话全是在撒谎:我才是安菲特律翁的索西亚。
§412nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico, §413et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus, §414et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus, §415et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio.
因为就在今晚,我们的船从波斯港口启航,我们攻占了普特雷拉斯国王统治的城镇,我们在激战中俘获了泰洛玻亚人的军队,而且安菲特律翁本人在战斗中亲自斩杀了普特雷拉斯国王。
§416Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio; §417hic quidem cérte quae illic sunt res gestae memorat memoriter.
听到他这么断言,我甚至连自己都无法相信了;这家伙确实把那里的战功凭记忆说得一清二楚。
§418sed quid ais? quid Amphitruoni doni a Telobois datum est?
不过你说说看,泰洛玻亚人送给了安菲特律翁什么礼物?
§419Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea.
普特雷拉斯国王平时用来喝酒的黄金金杯。
§420Elocutus est.
他居然说对了。
ubi patera nunc est?
那金杯现在在哪里?
§421bSigni dic quid est?
告诉我,印章是什么图案?
§422Cum quadrigis Sol exoriens.
乘着四马战车升起的太阳。
quid me captas, carnufex?
你为什么想套我的话,恶棍?
§423Argumentis vicit, aliud nomen quaerundum est mihi.
他用证据战胜了我,我必须另找个名字了。
§424nescio unde haec hic spectavit.
我不知道他是从哪里看到这些事的。
iám ego hunc decipiam probe; §425nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit, §426in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere.
现在我非好好地糊弄他一下不可;因为我在营帐里独自做的事,当时没有别人在场,那件事他今天无论如何也绝对说不出来。
§427si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume, §428quid in tabernaclo fecisti? victus sum, si dixeris.
如果你是索西亚,当大军在激烈交战时,你在营帐里做了什么? 如果你说得出来,我就认输。
§429Cadus erat vini, inde implevi hírneam.
那里有一桶葡萄酒,我从里面灌满了一罐。
§429bIngressust viam.
他走对路了。
§430Eam ego, ut matre fuerat natum, vini éduxi meri.
我把那灌满了的原汁原味的纯葡萄酒,就像刚从母亲那里生出来的一样,喝了个精光。
§431Factum est illud, ut ego illíc vini hirneam ebiberim meri.
确实发生了那件事,我在那里喝光了一整罐纯葡萄酒。
§432mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea.
除非他当时就藏在那只酒罐里,否则这真是奇迹。
§433Quid nunc? vincon argumentis, te non esse Sosiam?
怎么样? 我难道没有用证据击败你,证明你不是索西亚吗?
§434Tu negas med esse?
你否认我是我吗?
§434bQuid ego ni negem, qui egomet siem?
我自己才是索西亚,我怎能不否认?
§435Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere.
我凭朱庇特发誓,我就是他,而且我没有说谎。
§436At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere; §437nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
但我凭墨丘利发誓,朱庇特绝不会相信你;因为我知道,比起发了誓的你,他更相信没发誓的我。
§438Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.
那么至少,如果我不是索西亚,我又是谁? 我问你。
§439Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia; §440nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis.
当我不想当索西亚的时候,你大可以去当索西亚;现在,既然我是他,你要是不从这里滚开,就要挨揍了,无名小卒。
§441Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam, §442quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimis similest mei; §443itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego; §444sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra, §445malae, mentum, barba, collus: totus.
的确,凭波鲁克斯起誓,当我注视着他并认出我自己的外貌时,就像我平时的样子(我经常照镜子),他简直和我一模一样;他戴着同样的帽子,穿着同样的衣服:简直和我完全一样;小腿、脚、身量、发型、眼睛、鼻子还有嘴唇、脸颊、下巴、胡子、脖子:整个人都是。
quid verbis opust?
何需多言?
§446si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.
如果他的背上也是伤痕累累,那就没有任何东西能比这更相似了。
§447sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.
但当我仔细想想,我确实肯定是那个一如既往的我。
§448novi erum, novi aedis nostras; sane sapio et sentio.
我认识我的主人,我知道我们的家;我确实神智清醒,也有知觉。
§449non ego illi obtempero quod loquitur.
我不听他瞎唠叨。
pultabo foris.
我要去敲门。
§450Quó agis te?
你往哪里走?
§450bDomum.
回家。