§20Quam uana igitur, immo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiuersatione amittendae uoluptatis optendunt nullam eius abstinentiae mentionem specialiter uel localiter in scripturis determinari, quae directo prohibeat eiusmodi conuentibus inseri seruum dei.
したがって、快楽を失うことへの言い訳から、その自制についてのいかなる言及も、神の僕がそのような集まりに加わることを直接禁じるような形で、特別に、あるいは特定の場所を指して聖書の中で規定されてはいない、と主張する者たちの議論は、なんと虚しく、いや、絶望的なことか。
nouam proxime defensionem suauiludii cuiusdam audiui.
最近、ある心地よい見世物に対する新奇な弁護を聞いた。
sol, inquit, immo ipse etiam deus de caelo spectat nec contaminatur.
「太陽は、」とその者は言う、「いや、神ご自身さえも天から見つめておられるが、汚されることはない。
sane, sol et in cloacam radios suos defert nec inquinatur.
」確かに、太陽は下水にさえその光線を注ぐが、汚されることはない。
utinam autem deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes iudicium euaderemus.
だが、私たちが皆さばきを逃れられるように、神が人間のいかなる悪行もご覧にならないでいてくださればよかったのに。
sed spectat et latrocinia, spectat et falsa et adulteria et fraudes et idololatrias et spectacula ipsa.
しかし神は強盗もご覧になり、偽証も、姦淫も、詐欺も、偶像崇拝も、そして見世物そのものをもご覧になる。
et idcirco ergo nos non spectabimus, ne uideamur ab illo qui spectat omnia.
だからこそ、私たちは、すべてをご覧になるその方に見られないようにするために、見世物を見ないのだろうか。
comparas, homo, reum et iudicem, reum, qui, quia uidetur, reus est, iudicem, qui, quia uidet, iudex est.
人間よ、お前は被告人と裁判官を比較しているのだ。 被告人は見られることによって被告人であり、裁判官は見ることによって裁判官である。
numquid ergo et extra limites circi furori studemus et extra cardines theatri impudicitiae intendimus et insolentiae extra stadium et immisericordiae extra amphitheatrum, quoniam deus etiam extra cameras et gradus et t apulias oculos habet? erramus: nusquam et numquam excusatur quod deus damnat, nusquam et nunquam licet quod semper et ubique non licet.
では、神は丸天井や(観客席の)段階や(劇場の)せり上がりの外側にも目を持っておられるからといって、私たちは競技場(キルクス)の境界の外でも狂気にふけり、劇場の枠組みの外でも不品行に励み、スタディウムの外でも不遜に走り、円形劇場の外でも無慈悲に陥るというのだろうか。 私たちは誤っている。 神が断罪されることは、どこにおいても、いつであっても免罪されない。 常に、かつ、どこでも許されないことは、どこでも、いつであっても許されない。
haec est ueritatis integritas et, quae ei debetur, disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et fides obsequii, non inmutare sententiam nec uariare iudicium.
これこそが真理の完全性であり、それに払われるべき規律の充足であり、畏れの均等であり、服従の忠実であって、判断を変えたり、判決を変動させたりしないことである。
non potest aliud esse, quod uere quidem est bonum seu malum.
真に善であること、あるいは悪であることは、他のものになり得ないのだ。
§21Omnia autem penes ueritatem dei fixa sunt.
しかし、すべてのことは神の真理のもとに固定されている。
ethnici, quos penes nulla est ueritatis plenitudo, quia nec doctor ueritatis deus, malum et bonum pro arbitrio et libidine interpretantur: alibi bonum quod alibi malum, et alibi malum quod alibi bonum.
異教徒たちは、真理の導き手が神ではないため、自らのもとに真理の充足を欠いており、善と悪を自らの恣意と情欲に従って解釈する。 ある場所で善であるものが別の場所では悪であり、ある場所で悪であるものが別の場所では善である。
sic ergo euenit, ut qui in publico uix necessitate uesicae tunicam leuet, idem in circo aliter non t exuet, nisi totum pudorem in faciem omnium intendit, ut et qui filiae uirginis ab omni spurco uerbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas uoces gesticulationesque deducat, et qui in plateis litem manu agentem aut compescit aut detestatur, idem in stadio grauioribus pugnis suffragium ferat, et qui ad cadauer hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphitheatro derosa et dissipata et in suo sanguine squalentia corpora patientissmis oculis desuper incumbat, immo qui propter homicidaecidae poenam probandam ad spectaculum ueniat, idem gladia torem ad homicidium flagellis et uirgis compellat inuitum, et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem et pilleum praemium conferat, illum uero confectum etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo quem uoluit occidere de lonquinquo, tanto durior, si non ualuit.
こうして、公衆の面前では膀胱の必要に迫られても、かろうじてチュニックを少し持ち上げるだけの者が、競技場においては、すべての人の顔に向けて自らの恥部をさらけ出さない限りは、衣服を脱ごうとはしない(あるいは、脱ぐような振る舞いをする)ということが起こる。 また、処女である娘の耳をあらゆる卑猥な言葉から守っている父親自身が、彼女を劇場へと連れて行き、そのような声や身振りにさらすということが起こる。 そして、通りで手を使って争っている喧嘩を止めたり忌み嫌ったりする者が、スタディウムにおいては、より深刻な拳闘に対して賛意の拍手を送るということが起こる。 また、一般的な自然法則によって亡くなった人間の死体に対しては身震いする者が、円形劇場においては、食い荒らされ、引き裂かれ、自らの血にまみれて汚れた死体を、極めて辛抱強い目で上から見下ろすということが起こる。 いやそれどころか、殺人犯への処罰を是認するために見世物に来る者が、気の進まない剣闘士に対して、鞭や棒で殺人を犯すよう強制するのだ。 そして、より際立った殺人犯に対してはライオンを要求する者が、残虐な剣闘士に対しては木剣と帽子を要求し、褒美として授け、一方で、手負いとなった剣闘士を、顔を間近で見る見世物として再び呼び戻し、遠くから殺したいと願っていた者を、間近でより喜んで確認するのである。 彼が生き残れなかったとすれば、その見物人はそれほどまでに残酷なのだ。
§22Quid mirum? inaequata ista hominum miscentium et commutantium statum boni et mali per inconstantiam sensus et iudicii uarietatem.
何が不思議だろうか。 これらは、感覚の不安定さと判断の多様性によって、善と悪の状態を混同し入れ替えている人間たちの不整合にほかならない。
etenim ipsi auctores et administratores spectaculorum quadrigarios scaenicos xysticos arenarios illos amantissimos, quibus uiri animas, feminae autem illis etiam corpora sua substernunt, propter quos se in ea committunt quae reprehendunt, ex eadem arte, qua magnifaciunt, deponunt et deminuunt, immo manifeste damnant ignominia et capitis minu tione, arcentes curia rostris senatu equite ceterisque honoribus omnibus simul et ornamentis quibusdam.
なぜなら、見世物の主催者や管理者たち自身が、男たちが魂を、女たちが肉体をも投げ出すあの最愛の戦車御者、舞台俳優、陸上競技者、剣闘士たちを(彼らのために自ら、非難している事柄に身を委ねるのであるが)、彼らを高く評価するまさにその技術を理由に、引き下ろし、貶め、いや、市民権の剥奪や不名誉によって明らかに断罪するからである。 彼らを議会、演壇、元老院、騎士階級、その他すべての公職、同時にいくつかの名誉的装飾から排除するのである。
quanta peruersitas! amant quos multant, depretiant quos probant, artem magnificant, artificem notant.
なんと不条理なことか。 彼らは罰する者を愛し、承認する者を軽蔑し、芸術を賛美し、芸術家に烙印を押す。
quale iudicium est, ut ob ea quis offuscetur, per quae promeretur? immo quanta confessio est malae rei! quarum actores, cum acceptissimi sint, sine nota non sunt.
それによって獲得する事柄のせいで、人が汚されるとは、どのような判断だろうか。 いや、なんと悪しきことの告白であることか。 その行為者たちは、非常に歓迎されているにもかかわらず、不名誉の烙印なしではいられないのだ。