§28Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia deleuit.
これこそ、かつての犠牲を廃した霊的な犠牲である。
quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum uestrorum? plenus sum holocaustomatum arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo.
かつて主は言われた、「私にとって、あなた方の多くの犠牲が何になろうか。 私は牡羊の全焼の生贄や子羊の脂肪で満ち足りている。 牡牛や牡山羊の血を私は望まない。
quis enim requisiuit ista de manibus uestris?.
誰があなた方の手からこれらのものを求めたというのか」。
quae ergo quaesierit deus euangelium docet.
それゆえ、神が何を求められたかを福音書は教えている。
ueniet hora, inquit, cum ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate.
主は言われる、「真の礼拝者たちが霊と真理をもって父を礼拝する時が来る。
deus enim spiritus est, et adoratores itaque tales requirit.
神は霊であり、それゆえそのような礼拝者を求めておられるのである」。
nos sumus ueri adoratores et ueri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisiuit, quam sibi prospexit.
私たちは真の礼拝者であり、真の祭司である。 私たちは霊において祈りつつ、霊において、神ご自身のものとして受け入れられる生贄である祈りを、すなわち神が確かに求め、自らのために見出されたその祈りを犠牲として捧げるのである。
hanc de toto corde deuotam, fide pastam, ueritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agapen coronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad dei altare debemus omnia nobis a deo impetraturam.
心すべてから捧げられ、信仰によって養われ、真理によって整えられ、無垢によって完全に保たれ、純潔によって清められ、愛によって冠を授けられたこの祈りを、私たちは善き行いの行列を伴い、賛美歌や聖歌のうちに神の祭壇へと導くべきであり、それは私たちに神からのすべてのことを獲得してくれるものである。
§29Quid enim orationi de spiritu et ueritate uenienti negabit deus, qui eam exigit? legimus et audimus et cernimus quanta documenta efficaciae eius! uetus quidem oratio et ab ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat et tamen non a Christo acceperat formam.
実際、霊と真理から生じる祈りを要求しておられる神が、どうしてそれに何かを拒まれるだろうか。 私たちは、その効力のいかに多くの証拠があるかを、読み、聞き、目にしている。 かつての祈りもまた、火から、野獣から、飢えから人々を解放していたが、それでもキリストから形を受け取ってはいなかった。
ceterum quanto amplius operatur oratio Christiana! non roris angelum in mediis ignibus sistit nec ora leonibus obstruit nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia auertit, sed.
しかし、キリスト教徒の祈りは、いかにそれ以上に大きく働くことか。 それは、火のただ中に露の御使いを立たせることもなく、ライオンの口を塞ぐこともなく、飢えている人々に農夫の食事を移すこともせず、委ねられた恵みによって、苦難のいかなる感覚をもそらすわけではない。
patientes et sentientes et dolentes sufferentia instruit, uirtute ampliat gratiam, ut sciat fides, quid a domino consequatur, intellegens quid pro dei nomine patiatur.
むしろ、耐え忍び、感じ、痛んでいる人々に忍耐を教え、力によって恵みを増大させる。 それは、信仰が自ら主に何を得るかを知るためであり、神の名のために自分が何を耐え忍んでいるかを理解するためである。
sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia prohibebat.
しかしまた、かつての祈りは災いをもたらし、敵の軍勢を潰走させ、有益な雨を阻んだ。
nunc uero oratio iustitiae omnem iram dei auertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat.
だが今や、義の祈りは神のあらゆる怒りをそらし、敵のために不寝番を務め、迫害する者のために懇願する。
mirum si aquas caelestes extorquere nouit, quae potuit et ignes impetrare? sola est oratio quae deum uincit;
かつては火をも呼び求めることができた祈りが、天の水を呼び出すことを知っているのは、驚くべきことだろうか。 祈りだけが神に打ち勝つものである。
sed Christus eam nihil mali uoluit operari.
しかしキリストは、祈りがいかなる悪をもなすことを望まれなかった。
omnem illi uirtutem de bono contulit.
彼は祈りに、善に由来するすべての力を与えられた。
itaque nihil nouit, nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere reuocare, debiles reformare, aegros remediare, daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, uincula innocentium soluere.
それゆえ、祈りはただ、死者の魂を死への道行きそのものから呼び戻し、弱き者を回復させ、病人を治療し、悪霊に取り憑かれた者を清め、牢獄の門を開け、罪なき者の足枷を解くことしか知らない。
eadem diluit delicta, temptationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit diuites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet.
同じ祈りが罪を洗い流し、誘惑を退け、迫害を消し去り、心の弱い者を慰め、心の広い者を喜ばせ、旅人を導き、波を和らげ、強盗を茫然自失とさせ、貧しい者を養い、富める者を導き、倒れた者を起こし、倒れかかっている者を支え、立っている者を保持する。
oratio murus est fidei, arma et tela nostra aduersus hostem, qui nos undique obseruat.
祈りは信仰の防壁であり、あらゆる方向から私たちを監視している敵に対する、私たちの攻守の武器である。
itaque numquam inermes incedamus.
それゆえ、決して武器を持たず歩まないようにしよう。
die stationis, nocte uigiliae meminerimus.
断食の日にも、夜の徹夜祷にもこの武器を覚えていよう。
sub armis orationis signum nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli expectemus orantes.
祈りの武具の下で、私たちの最高司令官の旗印を守り、祈りつつ御使いのラッパを待とう。
orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et ferae et genua declinant et egredientes de stabulis ac speluncis ad caelum non otioso ore suspiciunt uibrantes spiritum suo more.
すべての御使いたちも祈り、すべての被造物も祈る。 家畜も野獣も祈り、膝を屈し、家畜小屋や洞窟から出て行くとき、彼ら自身のやり方で息を震わせながら、無駄ではない口をもって天を仰ぎ見る。
sed et aues mane exurgentes eriguntur ad caelum et alarum crucem pro manibus expandunt et dicunt aliquid quod oratio uideatur.
それだけでなく、鳥たちも朝に飛び立つとき、天へと昇り、手の代わりに翼の十字を広げ、祈りと見えるような何かを口にする。
quid ergo amplius de officio orationis? etiam ipse dominus orauit, cui sit honor et uirtus in saecula saeculorum.
では、祈りの務めについて、これ以上何を言おうか。 主ご自身さえも祈られたのである。 主の誉れと力が、世々限りなくありますように。