§4Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo adque argumentis opus non est.
これらをもし誰かが熟考し吟味するなら、長い議論や論証は必要ない。
probatio est ad fidem facilis conpendio ueritatis.
真理を要約すれば、信仰への証明は容易である。
loquitur Dominus ad Petrum: ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus et super istam petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferorum non uincent eam.
主はペトロに語りかけて言われる。 「私はあなたに言う。 あなたはペトロである。 私はこの岩の上に私の教会を建てよう。 そして黄泉の門もこれに打ち勝つことはない。
dabo tibi claues regni caelorum: et quae ligaueris super terram erunt ligata et in caelis, et quaecumque solueris super terram erunt soluta et in caelis.
私はあなたに天国の鍵を与えよう。 あなたが地上でつなぐことは天でもつながれ、あなたが地上で解くことは天でも解かれるであろう」。
super unum aedificat ecclesiam, et quamuis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat: sicut u t misit me pater et ego mitto uos.
主はお一人の上に教会を建てられる。 そして、復活の後にすべての使徒たちに等しい権能を与え、「父が私を遣わされたように、私もあなたがたを遣わす。
accipite Spiritum sanctum: si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: si cuius tenueritis, tenebuntur, tamen ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem. sua auctoritate disposuit.
聖霊を受けよ。 あなたがたが誰かの罪を許すなら、その罪は許され、誰かの罪を留めるなら、それは留められるであろう」と言われるとはいえ、それでも、統一を明らかにするために、その統一の起源がお一人から始まるように、ご自身の権威によって定められたのである。
hoc erant utique et ceteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis, sed exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur.
他の使徒たちも確かに、ペトロがそうであったところのものであり、名誉と権能の等しい分かち合いを授けられていたが、キリストの教会が一つであることを示すために、発端は統一から出発する。
quam unam ecclesiam etiam in cantico canticorum Spiritus sanctus ex persona Domini designat et dicit: una est columbamea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae.
この一つの教会を、雅歌においても聖霊が主の人格を通して指し示し、言われる。 「私のはと、私の完璧な者は唯一である。 彼女は母にとって唯一であり、彼女を生んだ者にとって選ばれた者である」。
hanc ecclesiae unitatem qui non tenet tenere se fidem credit? qui ecclesiae renititur et resistit in ecclesia se esse confidit? quando et beatus apostolus Paulus hoc idem doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens: unum corpus et unus spiritus, una spes uocationis uestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus.
この教会の統一を保持しない者が、自分が信仰を保持していると信じるだろうか。 教会に反抗し抵抗する者が、自分が教会の中にいると確信するだろうか。 福者なる使徒パウロもまさにこの同じことを教え、統一の秘跡を示して「体は一つ、霊は一つ、あなたがたが召された召しの希望も一つ。 主は一つ、信仰は一つ、洗礼は一つ、神は一つ」と言っているというのに。
§5Quam unitatem tenere firmiter et uindicare debemus, maxime episcopi qui in ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum adque indiuisum probemus.
私たちは、この統一を固く保持し、主張しなければならない。 特に、教会において主導する私たち司教たちが、司教職そのものも一つであり、分割不可能であることを証明するために(そうすべきである)。
nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidem ueritatis perfida praeuaricatione corrumpat.
誰も兄弟関係を偽りによって欺いてはならず、誰も不誠実な裏切りによって真理の信仰を汚してはならない。
episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars tenetur.
司教職は一つであり、個々の人によって全体としてその一部が保持されている。
ecclesia una est quae in multitudinem latius incremento fecunditatis extenditur, quomodo solis multi radii sed lumen unum, et rami arboris multi sed robur unum tenaci radice fundatum, et cum de fonte uno riui plurimi defluunt, numerositas licet diffusa uideatur exundantis copiae largitate, unitas tamen seruatur in origine.
教会は一つであり、豊かな実りの増大によって、より広く群衆へと広がっていく。 それは、太陽の光線は多くとも光は一つであり、樹木の枝は多くとも、粘り強い根に支えられた幹は一つであり、また一つの水源から多くの川が流れ落ち、豊かな氾濫の広がりによって水流の数が多く見えるとしても、その起源においては統一が保たれているようなものである。
auelle radium solis a corpore, diuisionem lucis unitas non capit: ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit: a fonte praecide riuum, praecisus arescit.
太陽の光線をその本体から引き離してみよ、統一は光の分割を受け入れない。 樹木から枝を折ってみよ、折られた枝は芽吹くことができない。 水源から川を遮断してみよ、遮断された川は枯れてしまう。
sic et ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit: unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur.
このように、主の教会も光に満たされて全世界にその光線を伸ばしているが、至る所に拡散している光は一つであり、体の統一は引き裂かれない。
ramos suos in uniuersam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter riuos latius pandit: unum tamen caput est et origo una et una mater fecunditatis successibus copiosa: illius fetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu eius animamur.
豊かな実りの豊穣さによってその枝を全地に伸ばし、溢れ出る川をより広く開く。 しかし、頭は一つ、起源は一つ、豊かな実りの継承において富む母も一つである。 私たちは彼女の出産によって生まれ、彼女の乳によって育てられ、彼女の霊によって命を与えられる。
§6Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est et pudica.
キリストの花嫁は汚される(姦通される)ことはあり得ず、無垢であり貞淑である。
unam domum nouit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit.
彼女は一つの家しか知らず、貞潔な慎みをもって一つの寝室の神聖さを守っている。
haec nos Deo seruat, haec filios regno quos generauit adsignat.
彼女が私たちが神のために守られるようにし、彼女が自ら生んだ子らを王国へと割り当てる。
quisque ab ecclesia segregatus adulterae iungitur a promissis ecclesiae separatur, nec perueniet ad Christi praemia qui reliquit ecclesiam Christi.
教会から切り離されて不貞の女に結びつく者は誰でも、教会の約束から引き離され、キリストの教会を去った者は、キリストの報いに到達することはない。
alienus est, profanus est, hostis est.
彼はよそ者であり、不敬な者であり、敵である。
habere non potest Deum patrem qui ecclesiam non habet matrem.
教会を母として持たない者は、神を父として持つことはできない。
si potuit euadere quisque extra arcam Noe fuit, et qui extra ecclesiam foris fuerit euadit.
もしノアの箱舟の外にいた者が誰であれ逃れることができたなら、教会の外にいる者も逃れることができる。
monet Dominus et dicit: qui non est mecum aduersus me est, et qui non mecum colligit spargit.
主は警告して言われる。 「私とともにいない者は私に反対する者であり、私とともに集めない者は散らす者である」。
qui pacem Christi et concordiam rumpit aduersus Christum facit: qui alibi praeter ecclesiam colligit Christi ecclesiam spargit.
キリストの平和と調和を破る者は、キリストに反して行うのである。 教会の外の他の場所で集める者は、キリストの教会を散らすのである。
dicit Dominus: ego et pater unum sumus.
主は言われる。 「私と父とは一つである」。
et iterum de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est: et tres unum sunt.
また再び、父と子と聖霊について「そして三者は一つである」と書かれている。
et quisquam credit hanc unitatem de diuina firmitate uenientem, sacramentis caelestibus cohaerentem scindi in ecclesia posse et uoluntatum conlidentium diuortio separari? hanc unitatem qui non tenet, non tenet Dei legem, non tenet Patris et Filii fidem, uitam non tenet et salutem.
それなのに、神的な堅固さから生じ、天の秘跡によって結びついているこの統一が、教会の中で引き裂かれ、衝突する意志の分裂によって分離され得ると信じる者がいるだろうか。 この統一を保持しない者は、神の律法を保持せず、父と子の信仰を保持せず、命と救いを保持しないのである。