§1Cum moneat Dominus et dicat: uos estis sal terrae cumque esse nos iubeat ad innocentiam simplices et tamen cum, simplicitate prudentes, quid aliud, fratres dilectissimi, quam prouidere nos conuenit et sollicito corde uigilantes subdoli hostis insidias intellegere pariter et cauere, ne qui Christum sapientiam Dei patris induimus minus sapere in tuenda salute uideamur? neque enim persecutio sola metuenda est et ea quae subruendis ac deiciendis semis Dei aperta inpugnatione grassantur, facilior cautio est ubi manifesta formido est, et ad certamen animus ante praestruitur, quando se aduersarius confitetur.
主が警告し、「あなたがたは地の塩である」と言われるとき、また、私たちが無垢においては素朴であり、かつ素朴さとともに賢明であることを命じられるとき、最愛の兄弟たちよ、私たちが備えをし、油断なく心に警戒して、狡猾な敵の陰謀を理解しかつ防ぐこと以外に、何がふさわしいだろうか。 それは、父なる神の知恵であるキリストを身にまとった私たちが、救いを守るにあたって知恵に欠けているように見えないためである。 恐れるべきは迫害だけではない。 神の僕たちを覆し、打ち倒すために、公然たる攻撃をもって荒れ狂う(迫害など)の事柄だけではない。 恐れが明白であるところでは警戒はより容易であり、敵が自らを現すとき、心は戦いのために前もって備えられる。
plus timendus est et cauendus inimicus, cum latenter obrepit, cum per pacis imaginem fallens occultis accessibus serpit, unde et nomen serpentis accepit.
敵が密かに忍び寄るとき、平和の幻影によって欺きつつ、隠れた接近路を這い進むとき、敵はいっそう恐れられ、警戒されねばならない。 そこから彼(蛇)は蛇という名を得たのである。
ea est eius semper astutia, ea est circumueniendi hominis caeca et latebrosa fallacia.
それが彼の常に用いる狡猾さであり、人間を欺くための、盲目で隠れた欺瞞である。
sic ab initio statim mundi fefellit et uerbis mendacibus blandiens rudem animam incauta credulitate decepit: sic dominum ipsum temptare conatus, quasi obreperet rursus et falleret, latenter accessit: intellectus tamen est et retusus et ideo prostratus quia agnitus adque detectus.
このようにして、世界のまさに初めから彼は欺き、偽りの言葉で甘言を弄し、素朴な魂を軽率な盲信によって惑わした。 このようにして、主ご自身をも試みようとし、再び忍び寄って欺くかのように、密かに近づいた。 しかし、見破られ、退けられ、それゆえに認知され暴かれたがゆえに打ち倒されたのである。
§2Ynde nobis exemplum datum est ueteris hominis uiam fugere, uestigiis Christi uincentis insistere, ne denuo incauti in mortis laqueum reuoluamur sed ad periculum prouidi accepta inmortalitate potiamur.
それゆえ私たちには、古い人の道を逃れ、勝利されるキリストの足跡に従うという模範が与えられている。 それは、再び不注意に死の罠へと引き戻されることなく、危険に備えて、与えられた不死を手に入れるためである。
inmortalitatem autem potiri quomodo possumus, nisi ea quibus mors expugnatur et uincitur Christi mandata seruemus ipso monente et dicente: si uis ad uitam uenire, serua mandata, et iterum: si feceritis quod mando nobis, iam non dico uos seruos sed amicos.
しかし、死が打ち破られ克服されるところのキリストの掟を私たちが守らないなら、どうして不死を手に入れることができようか。 主ご自身が警告して言われる。 「もし命に入りたいなら、掟を守れ」。 また「もし私が命じることを行うなら、私はもはやあなたがたを僕とは呼ばず、友と呼ぶ」。
hos denique fortes dicit et stabiles, hos super petram robusta mole fundatos, hos contra omnes tempestates et turbines saeculi inmobili et inconcussa firmitate solidatos.
要するにこれら(掟を守る者たち)を主は強く、確固とした者と言い、彼らを岩の上に頑強な土台をもって据えられた者と言い、この世のすべての嵐や旋風に対抗して、動かされず揺るぎない堅固さをもって固められた者と言っておられるのである。
qui audit, inquit, uerba mea et facit ea, similabo eum uiro sapienti, qui aedificauit domum suam super petram.
「私の言葉を聞いて行う者を」と主は言われる。 「私は岩の上に自分の家を建てた賢い人にたとえよう。
descendit pluuia, aduenerunt flumina, uenerunt uenti et inpegerunt in domum illam: et non cecidit.
雨が降り、川が押し寄せ、風が吹いてその家に打ちつけたが、倒れなかった。
fundata enim fuit super petram.
岩の上に建てられていたからである」。
uerbis igitur eius insistere, quaecumque et docuit et fecit discere et facere debemus.
それゆえ、私たちは主の言葉に従い、主が教えかつ行われたあらゆることを学び、行うべきである。
ceterum credere se in Christo quomodo dicit, qui non facit quod Christus facere praecepit? aut unde perueniet ad praemium fidei qui fidem non uult seruare mandati? nutet necesse est et uagetur et spiritu erroris abreptus uelut puluis quem uentus excutit uentiletur nec ambulando proficiet ad salutem qui salutaris uiae non tenet ueritatem.
ところで、キリストがなすように命じたことを行わない者が、どうして自分がキリストを信じていると言えるだろうか。 あるいは、掟への忠実さを守ろうとしない者が、どうして信仰の報いに到達できるだろうか。 彼は揺らぎ、さまよい、迷いの霊にさらわれて、風が吹き散らす塵のようにあおられざるを得ない。 また、救いの道の真理をしっかりと持たない者は、歩むことによって救いへと進むことはできない。
§3Cauenda sunt autem non solum quae sunt aperta adque manifesta sed et astutae fraudis subtilitate fallentia.
しかし、公然で明白なことだけでなく、狡猾な欺瞞の巧妙さによって惑わすものも警戒されねばならない。
quid uero astutius quidue subtilius, quam ut Christi aduentu detectus ac prostratus inimicus, postquam lux gentibus uenit et sospitandis hominibus salutare lumen effulsit, ut surdi auditum gratiae spiritalis admitterent, aperirent ad Dominum oculos caeci, infirmi aeterna sanitate reualescerent, clodi ad ecclesiam currerent, muti claris uocibus et precibus orarent, uidens ille idola derelicta et per nimium credentium populum sedes suas et templa deserta excogitauerit nonam fraudem, ut sub ipso christiani nominis titulo fallat incautos? haereses inuenit et schismata, quibus subuerteret fidem, ueritatem corrumperet, scinderet unitatem.
だが、キリストの到来によって見破られ打ち倒された敵が、異端のために光が訪れ、救われるべき人々のために救いの光が輝き、耳の聞こえない者が霊的な恵みの聴覚を受け入れ、目の見えない者が主に向けて目を開き、病人が永遠の健康によって回復し、足の不自由な者が教会へと走り、口の利けない者が澄んだ声と祈りをもって祈るようになった後、偶像が捨てられ、信じる人々の群れが多すぎるために自分の座所と神殿が捨て去られたのを見て、まさにキリスト教徒の名という肩書きの下で不注意な者たちを欺くために、新しい欺瞞を考案したこと、これ以上に狡猾で、これ以上に巧妙なことが他にあるだろうか。 彼は異端と分裂を発明した。 それによって信仰を覆し、真理を汚し、統一を切り裂くためである。
quos detinere non potest in uiae ueteris caecitate circumscribit et decipit noui itineris errore.
古い道の盲目さの中に留め置くことができない人々を、彼は新しい旅路の誤りによって欺き、惑わす。
rapit de ipsa ecclesia homines et, dum sibi adpropinquasse iam lumini adque euasisse saeculi noctem uidentur, alias nescientibus tenebras rursus infundit, ut cum euangelio Christi et cum obseruatione eius et lege non stantes christianos se uocent et ambulantes in tenebris habere se lumen existiment blandiente aduersario adque fallente, qui secundum apostoli uocem transfigurat se uelut angelum lucis et ministros subornat suos uelut ministros iustitiae adserentes noctem pro die, interitum pro salute, desperationem sub obtentu spei, perfidiam sub praetexto fidei, antichristum sub uocabulo Christi, ut dum uerisimilia mentiuntur, ueritatem subtilitate frustrentur.
彼は教会そのものから人々を奪い去る。 そして、彼らが自分たちはすでに光に近づき、この世の夜を免れたと思っている間に、気づかない彼らに別の暗闇を再び注ぎ込む。 その結果、彼らはキリストの福音や、主の掟や律法を堅持していないにもかかわらず、自分たちをキリスト教徒と呼び、暗闇の中を歩みながらも自分たちは光を持っていると思い込むのである。 これは敵が甘言を弄し欺いているからであり、彼は使徒の言葉に従って、自らを光の天使に変装させ、自分の仕え人たちを正義の仕え人であるかのように仕立て上げ、昼の代わりに夜を、救いの代わりに破滅を、希望という見せかけの下に絶望を、信仰という口実の下に裏切りを、キリストという名の下に反キリストを主張し、もっともらしい嘘を吐きながら、真理をその巧妙さによって無効にしようとしている。
hoc eo fit, fratres dilectissimi, dum ad ueritatis originem non reditur nec caput quaeritur nec magisterii caelestis doctrina seruatur.
最愛の兄弟たちよ、これは、真理の起源へと立ち返らず、頭が求められず、天の教えが守られないために起こるのである。