§22Nam et ludam inter apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum ludas postmodum tradidit.
なぜなら、主は使徒たちのうちへとユダをも選ばれたが、それでもなお、のちにユダは主を裏切ったからである。
non tamen idcirco apostolorum firmitas et fides cecidit, quia proditor ludas ab eorum societate defecit.
しかし、裏切り者であるユダが彼らの交わりから離脱したからといって、使徒たちの堅忍と信仰が失われたわけではない。
sic et hic non statim confessorum sanctitas et dignitas conminuta est, quia quorundam fides fracta est.
このように、ここでも、一部の者の信仰が砕かれたからといって、告白者たちの神聖さと尊厳がただちに損なわれたわけではない。
beatus apostolus loquitur in epistula sua dicens: quid enim si exciderunt a fide quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit: est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax.
祝福された使徒は、その手紙の中で語ってこう言っている。 「彼らのうちの一部が信仰から脱落したとしても、それが何だというのか。 彼らの不信仰が神の真実を無効にするだろうか。 決してそのようなことはない。 神は真実であり、すべての人間は偽り者であるからだ。
stat confessorum pars maior et melior in fidei suae robore et in legis ac disciplinae dominicae ueritate, nec ab ecclesiae pace discedunt qui se in ecclesia gratiam consecutos de Dei dignatione meminerunt, adque hoc ipso ampliorem consecuntur fidei suae laudem, quod ab eorum perfidia segregati qui iuncti confessionis consortio fuerunt a contagio criminis recesserunt: uero inluminati euangelii lumine, pura et candida Domini luce radiati tam sunt in conseruanda Christi pace laudabiles quam fuerunt in diaboli congressione uictores.
」告白者たちのより多く、かつ、より優れた部分は、自らの信仰の強固さのうちに、また主の掟と規律の真実のうちに立ち留まっており、自らが神の恵みあふれる顧みによって教会において恵みを得たことを覚えている者たちは、教会の平和から離れ去ることはない。 そしてまさにこのことによって、彼らは自らの信仰に対するより大いなる称賛を得る。 すなわち、かつて告白の交わりにおいて結ばれていた者たちの不信から自らを切り離し、罪の感染から身を引いたからである。 福音の光によって真に照らされ、主の純粋で輝かしい光で放射されている彼らは、キリストの平和を保つことにおいて、かつて悪魔との戦いにおいて勝利者であったのと同様に、称賛されるべき者たちなのである。
§23Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo, ut si fieri potest nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus unum gremio suo gaudens mater includat.
愛する兄弟たちよ、私は実に、できれば兄弟たちの誰も滅びることなく、合意する民の唯一の体をその懐に抱きかかえることを望み、同時に勧め、また促している。
si tamen quosdam schismatum duces et dissensionis auctores in caeca et obstinata dementia permanentes non potuerit ad salutis uiam consilium salubre reuocare, ceteri tamen uel simplicitate capti uel errore inducti uel aliqua fallentis astutiae calliditate decepti a fallaciae uos laqueis soluite, uagantes gressus ab erroribus liberate, iter rectum uiae caelestis adgnoscite.
しかしながら、もし分裂の指導者たちや不和の首謀者たちの一部が盲目的で頑なな狂気にとどまり、有益な勧告が彼らを救いの道へと呼び戻すことができないとしても、それでも、無邪気さゆえに捕らえられたか、誤りによって導かれたか、あるいは欺く悪知恵の何らかの狡猾さによって欺かれているにすぎない他の者たちよ、あなたがたは欺瞞の罠から自らを解放し、迷い歩む歩みを過ちから解き放ち、天の道の正しい針路を認めなさい。
contestantis apostoli uox est: praecipimus uobis in nomine Domini Iesu Christi ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis.
証言する使徒の声がこうあります。 「主イエス・キリストの名によってあなたがたに命じます。 無秩序に歩み、私たちから受け取った伝承に従わないすべての兄弟から離れなさい。
et iterum dicit: nemo uos decipiat inanibus uerbis: propterea enim uenit ira Dei super filios contumaciae.
」また彼はこうも言っています。 「誰も虚しい言葉であなたがたを欺いてはならない。 これらのことのために、神の怒りが反抗の子らの上に下るからである。
nolite ergo esse participes eorum.
だから、彼らの仲間になってはならない。
recedendum est a delinquentibus uel immo fugiendum, ne dum quis male ambulantibus iungitur et per itinera erroris et criminis graditur, a uia ueri itineris exerrans pari crimine et ipse teneatur.
」罪を犯する者たちから離れ去らねばならず、むしろ逃れねばならない。 それは、悪しき歩みをする者たちに加わり、過ちと犯罪の道を歩むうちに、真の道筋から迷い出て、自らも同様の罪に捕らわれることのないためである。
unus Deus est et Christus unus et una ecclesia eius et fides una et plebs una in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata.
神は唯一であり、キリストも唯一、その教会も唯一であり、信仰も唯一、そして民も、和合の膠によって強固な体の統一へと結び合わされて唯一である。
scindi unitas non potest nec corpus unum discidio conpaginis separari, diuulsis laceratione uisceribus in frusta discerpi.
統一は引き裂かれることができず、一つの体は関節の分裂によって分離されることも、内臓が引き裂かれて粉々に引きちぎられることもない。
quicquid a matrice discesserit. seorsum uiuere et spirare non poterit, substantiam salutis amittit.
母体から離れ去るものは何であれ、離れて生き、呼吸することはできず、救いの本質を失うのである。