§1Quoniam scriptum est et apostolicae disciplinae robustissima auctoritate firmatum. quia iustus ex fide uiuit, eaque fides officium a nobis exigit et cordis et linguae — ait enim apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem — oportet nos esse et iustitiae memores et salutis, quandoquidem in sempiterna iustitia regnaturi a praesenti saeculo maligno salui fieri non possumus, nisi et nos ad salutem proximorum nitentes etiam ore profiteamur fidem, quam corde gestamus: quae fides ne fraudulentis calliditatibus haereticorum possit in nobis aliqua ex parte uiolari, pia cautaque uigilantia prouidendum est.
『正しい者は信仰によって生きる』と書かれ、使徒の教えの最も強固な権威によって確認されており、またその信仰は、私たちに対して心と舌の双方の義務を要求しているのだから — 実際、使徒は言っています、「心で信じて義とされ、口で告白して救われる」と — 私たちは義と救いの双方を心に留めるべきです。 なぜなら、私たちは永遠の義において支配することになる者たちとして、隣人の救いをも目指して努力し、心に抱いている信仰を口でも公に言い表さない限り、この現在の悪しき世から救われえないからです。 この信仰が、異端者たちの不誠実で狡猾な手段によって、私たちの内でいささかも損なわれることのないよう、敬虔かつ慎重な警戒をもってあらかじめ備えられねばなりません。
est autem catholica fides in symbolo nota fidelibus memoriaeque mandata quanta res passa est breuitate sermonis: ut incipientibus atque lactantibus eis, qui in Christo renati sunt, nondum scripturarum diuinarum diligentissima et spiritali tractatione atque cognitione roboratis paucis uerbis credendum constitueretur, quod multis uerbis exponendum esset proficientibus et ad diuinam doctrinam certa humilitatis atque caritatis firmitate surgentibus.
ところで、カトリックの信仰は、信徒たちによく知られ、暗記されている信条の中に、その事柄が許す限り極めて簡潔な言葉で収められています。 それは、キリストにおいて新たに生まれ、まだ神聖な聖書の最も入念かつ霊的な解説と認識によって強められていない、端緒にあり乳を飲んでいる者たちのために、後に前進し、謙遜と愛の確かな堅固さをもって神の教えへと高まりゆく者たちに対して多くの言葉で説明されるべき内容が、わずかな言葉で信じるべきものとして定められるためでした。
sub ipsis ergo uerbis paucis in symbolo constitutis plerique haeretici uenena sua occultare conati sunt: quibus restitit et resistit diuina misericordia per spiritales uiros, qui catholicam fidem non tantum in illis uerbis accipere et credere, sed etiam domino reuelante intellegere atque cognoscere meruerunt.
それゆえ、信条の中に定められたまさにそのわずかな言葉の下に、多くの異端者たちが自らの毒を隠そうと試みてきました。 彼らに対し、神の憐れみは霊的な人々を通じて抵抗し、また今も抵抗しています。 これらの人々は、カトリックの信仰を単にそれらの言葉において受け入れ信じるだけでなく、主の啓示によって理解し認識するに値した人々です。
scriptum est enim: nisi credideritis, non intellegetis.
なぜなら、「あなたがたは信じなければ、理解しないであろう」と書かれているからです。
sed tractatio fidei ad muniendum symbolum ualet: non ut ipsa pro symbolo gratiam dei consequentibus memoriae mandanda et reddenda tradatur, sed ut illa, quae in symbolo retinentur, contra haereticorum insidias auctoritate catholica et munitiore defensione custodiat.
しかし、信仰の解説は、信条を防御するのに役立ちます。 それは、この解説自体が信条の代わりに、神の恵みを受けようとする人々に対して、暗記し暗唱すべきものとして授けられるためではなく、信条の中に保持されている事柄を、カトリックの権威とより強固な弁護をもって異端者たちの陰謀から守るためです。
§2Conati sunt enim quidam persuadere deum patrem non esse omnipotentem;
実際、ある者たちは、父なる神が全能ではないと説得しようと試みました。
non quia hoc dicere ausi sunt, sed in suis traditionibus hoc sentire et credere conuincuntur.
それは、彼らがそうあえて口にしたからではなく、その伝統においてそのように考え、信じていることが立証されるからです。
cum enim dicunt esse naturam, quam deus omnipotens non creauerit, de qua tamen istum mundum fabricauerit, quem pulchre ordinatum esse concedunt, ita omnipotentem deum negant, ut non eum credant mundum potuisse facere, nisi ad eum fabricandum alia natura, quae iam fuerat et quam ipse non fecerat, uteretur;
なぜなら、全能の神が創造しなかった本性が存在し、しかし神は、美しく秩序づけられていると彼らも認めるこの世界を、その本性から作り上げた、と彼らが主張するとき、彼らは全能の神をこのように否定しているからです。 すなわち、神が世界を作るにあたって、すでに存在し神自身が作らなかった別の本性を、世界を製作するために利用しなければ、世界を作ることができなかったと彼らが信じるほどに否定しているのです。
carnali scilicet consuetudine uidendi fabros et domorum structores et quoslibet opifices, qui, nisi adiuuentur parata materia, ad effectum suae artis peruenire non possunt, ita intellegunt fabricatorem mundi non esse omnipotentem, si mundum fabricare non posset, nisi eum aliqua non ab illo fabricata natura tamquam materies adiuuaret.
それは言うまでもなく、職人や家を建てる者やその他いかなる職工であれ、準備された素材に助けられなければ、自らの技術の成果に到達できないのを見るという肉的な習慣によるものであり、もし世界を製作するにあたって、神によって製作されたのではない何らかの本性が素材として助けてくれなければ世界を製作できなかったとすれば、世界の製作者は全能ではない、と彼らはそのように理解しているのです。
ac si omnipotentem deum fabricatorem mundi esse concedunt, fateantur necesse est ex nihilo eum fecisse quae fecit.
そして、もし彼らが全能の神が世界の製作者であることを認めるならば、神が作ったものを無から作ったということを告白せざるを得ません。
non enim aliquid esse potest, cuius creator non esset, cum esset omnipotens, quia etsi aliquid fecit ex aliquo, sicut hominem de limo, non utique fecit ex eo, quod ipse non fecerat, quia terram, unde limus est, ex nihilo fecerat.
なぜなら、神が全能である以上、神が創造者ではないような何かが存在することはありえないからです。 というのも、たとえ神が何かから何かを作ったとしても、たとえば泥から人間を作ったとしても、神自身が作らなかったものからそれを作ったわけでは決してないからです。 なぜなら、泥の元となる土を、無から作ったからです。
et si ipsum caelum et terram, id est)mundum et omnia, quae in eo sunt, ex aliqua materia fecerat, sicut scriptum est: qui fecisti mundum ex materia inuisa, uel etiam informi, sicut nonnulla exemplaria tenent, nullo modo credendum est illam ipsam materiam, de qua factus est mundus, quamuis informem, quamuis inuisam, quocumque modo esset, per se ipsam esse potuisse tamquam coaeternam et coaeuam deo;
そして、たとえ天と地そのもの、すなわち世界とそこにあるすべてのものを、何かある素材から作ったのだとしても(「見えない、あるいはいくつかの写本が伝えるように、形のない素材から世界を作られた方」と書かれているように)、世界がそこから作られたまさにその素材が、いかに形がなく、いかに見えなくとも、どのようなあり方であれ、神と共永遠かつ同時代的なものとして、それ自体で存在しえたなどとは決して信じてはなりません。
sed quemlibet modum suum, quem habebat, ut quoquo modo esset et distinctarum rerum formas posset accipere, non habebat nisi ab omnipotente deo, cuius beneficio est res non solum quaecumque formata, sed etiam quaecumque formabilis.
むしろ、それがどのようなあり方であれ存在し、様々な事物の形を受け取ることができるために持っていた、そのようないかなる自らの規定も、全能の神から得たものにほかなりません。 神の恩恵によって、形を与えられたいかなるものだけでなく、形を与えられうるいかなるものも存在しているのです。
inter formatum autem et formabile hoc interest, quod formatum iam accepit formam, formabile autem potest accipere.
ところで、形を与えられたものと、形を与えられうるものとの違いは、前者はすでに形を受け取っており、後者は受け取ることができるという点にあります。
sed qui praestat rebus formam, ipse praestat etiam posse formari, quoniam de illo et in illo est omnium speciosissima species incommutabilis, et ideo ipse unus est, qui cuilibet rei non solum, ut pulchra sit, sed etiam ut pulchra esse possit adtribuit.
しかし、事柄に形を提供する者は、形を与えられうること自体をも提供します。 なぜなら、すべてのもののうち最も美しく不変なる形相が彼から生じ、彼の内にあるからであり、それゆえ彼だけが、いかなる事物に対しても、それが美しいということだけでなく、美しくありうるということをも与える唯一の者だからです。
quapropter rectissime creditur omnia deum fecisse de nihilo: quia etiam si de aliqua materia factus est mundus, eadem ipsa materia de nihilo facta est, ut ordinatissimo dei munere prima capacitas formarum fieret, ac deinde formarentur quaecumque formata sunt.
したがって、神がすべてを無からお造りになったと信じることは極めて正しいことです。 なぜなら、たとえ世界が何らかの素材から作られたのだとしても、その素材自体が無から作られたのであり、それによって神の極めて秩序ある賜物によって、まず形を受け入れる器が作られ、その後に形を与えられたすべてのものが形づくられたからです。
hoc autem diximus, ne quis existimet contrarias sibi esse diuinarum scripturarum sententias, quoniam et omnia deum de nihilo fecisse scriptum est et mundum esse factum de informi materia.
このことを私たちが語ったのは、神がすべてを無からお造りになったということと、世界が形のない素材から作られたということが、ともに聖書に書かれているため、神聖な聖書の一節が互いに矛盾していると誰かが考えないようにするためです。