[IULIANUS libro nono digestorum. ] §9.4.39.prSi plurium seruus furtum fecerit et omnes dolo fecerint, quo minus eum in potestate haberent, subsequi debet praetor iuris civilis actionem et iudicium honorarium, quod ex hac causa pollicetur, in eum dare, quem actor elegerit: neque enim amplius praestare actori debet, quam ut detracta noxae deditione agere possit cum eo, cum quo noxali iudicio experiri potuisset, si servus exhiberetur.
[ユリアヌス『学説彙纂』第9巻] もし複数の者が所有する奴隷が窃盗を働き、かつ全員が、その奴隷を自らの支配下に置かないように悪意をもって仕組んだならば、法務官は市民法の訴えに従うべきであり、この原因に基づいて約束している名誉法上の裁判を、原告が選んだ者に対して与えるべきである。 なぜなら、原告に対して、加害引渡しを排除した上で、もし奴隷が法廷に引き出されていたならば加害訴訟によって争うことができたはずの者と争うことができること、これ以上のことを保障すべきではないからである。
§9.4.39.1Qui alienum servum suum esse fatetur, quamvis noxali actione obligetur, nihilo minus causa cognita satisdare debet: qui autem pro servo convenitur, satisdatione onerandus non est: non enim offert se defensioni alieni servi.
他人の奴隷を自分のものだと自白する者は、加害訴訟によって義務を負わされるとしても、それにもかかわらず、事由の審理を経た上で担保を提供しなければならない。 しかし、奴隷の代わりとして訴えられる者は、担保提供の負担を課されるべきではない。 なぜなら、彼は他人の奴隷の防御のために自らを差し出しているわけではないからである。
§9.4.39.2Si quis dicet dominum dolo fecisse, quo minus in potestate eius seruus esset, ille autem contendat eum seruum ab alio defendi cum satisdatione, doli mali exceptioni locus erit.
もし誰かが、主人がその奴隷を自分の支配下に置かないように悪意をもって仕組んだと主張し、一方でその主人が、その奴隷は他の者によって担保付きで防御されていると主張するならば、悪意の抗弁の余地がある。
§9.4.39.3Sed et si post iudicium acceptum cum domino seruus apparuerit et, quia non defendebatur, ductus sit, exceptione doli mali posita dominus absoluetur.
しかしまた、訴訟の引き受けの後に、奴隷が主人とともに現れ、そして、防御されなかったために連れ去られたならば、悪意の抗弁を提出することによって、主人は免責される。
§9.4.39.4Sed et mortuo seruo antequam iudicium accipiatur, omnino hac actione non tenebitur dominus.
しかしまた、訴訟が引き受けられる前に奴隷が死亡したならば、主人はこの訴えによって全く責任を負わない。