[PAULUS libro septimo ad Plautium. ] §9.4.31.prQuod ait praetor, cum familia furtum faciat, ad eum modum se actionem daturum, ut tantum actor consequatur, quantum si liber fecisset consequeretur, quaeritur, utrum ad pecuniae praestationem respiciat an etiam ad noxae deditionem, ut puta si ex pretiis noxae deditorum duplum colligatur, sequentes actiones inhibeantur.
[パウルス『プラウティウス注解』第7巻] 法務官が、奴隷集団が窃盗を働いた場合、原告が、もし自由人がそれを行ったとしたら得られたであろうだけの額を、得るような方法で自らは訴訟を与えるつもりだ、と言っていることについて、この規定が金銭の支払いにのみ着目しているのか、それとも加害物引渡にも着目しているのか、すなわち、たとえば引き渡された加害奴隷たちの価格から二倍額が回収される場合に、後続の訴訟が阻止されるのかどうかが問われる。
Sabinus et Cassius putant pretium quoque noxae deditorum imputari debere, quod Pomponius probat et est uerum: nam et si seruus indefensus ductus sit, aestimatio eius imputanda est.
サビヌスとカッシウスは、引き渡された加害奴隷の価格も算入されるべきであると考えており、ポンポニウスもこれを承認しており、かつそれは正しい。 なぜなら、弁護されない奴隷が連れ去られた場合であっても、その評価額は算入されるべきだからである。
certe non tantum duplationis, sed et condictionis rationem habendam Iulianus putat.
確かに、二倍額だけでなく、返還請求をも考慮すべきであるとユリアヌスは考えている。
furti faciendi tempus spectandum esse, an eiusdem familiae sint serui: nam si hi, qui plurium dominorum erunt, unius esse postea coeperint, locus edicto non erit.
奴隷たちが同じ奴隷集団に属しているかどうかは、窃盗が行われた時点を考慮すべきである。 なぜなら、複数の主人のものであった者たちが、その後に一人の主人のものになり始めたとしても、この告示の適用される余地はないからである。