[AFRICANUS libro sexto quaestionum. ] §9.4.28.prEt generaliter si alieni serui nomine, qui tibi iustam seruitutem seruiret, noxali tecum egerim tuque eum mihi noxae dederis: siue me possidente dominus eum uindicet, exceptione doli mali, nisi litis aestimationem offerat, eum summouere possum, siue ipse possideat, Publiciana mihi datur, et aduersus excipientem 'si dominus eius sit' utilem mihi replicationem doli mali profuturam et secundum haec usu quoque me capturum, quamuis sciens alienum possideam: alioquin si aliter constituatur, futurum, ut summa iniquitate bonae fidei possessor adficiatur, si, cum ipso iure noxalis actio aduersus eum competit, necessitas ei imponatur, ut litis aestimationem sufferat.
[アフリカヌス『学問論』第6巻] 一般的に言えば、他人の奴隷でありながら君に正当な隷属を果たしている者に関して、私が君に対して加害訴訟を提起し、君がその奴隷を私に加害引き渡しした場合、もし私が占有している状態で所有者がそれを返還請求するなら、彼が訴訟評価額を提示しない限り、私は悪意の抗弁によって彼を退けることができる。 あるいは、彼自身が占有しているなら、私にプブリキアナの訴えが与えられ、「もし自分がその所有者であるならば」という抗弁を提出する彼に対して、私に有利な悪意の再抗弁が役立ち、これらに従って、他人のものであると知りながら占有しているとしても、私は時効によってもそれを取得することになる。 さもなければ、もしこれと異なる決定がなされるなら、法律上当然に彼に対して加害訴訟が成立する以上、彼に訴訟評価額を負担する義務が課されるとすれば、善意の占有者が最大の不当さに苦しむことになる。
eademque dicenda sunt et si, cum ab eo non defenderetur, iussu praetoris eum duxerim, quoniam isto quoque casu iustam causam possidendi habeo.
そして、彼によって弁護されなかったために、法務官の命令によって私がその奴隷を連れ去った場合にも、同様のことが言われるべきである。 なぜなら、この場合にも私は占有の正当な原因を有しているからである。