[SCAEUOLA libro quarto digestorum. ]
[スカエウォラ、『学説彙纂』第4巻] 遺言者は、自分が遺贈した土地に隣接する家屋を所有していた。
§8.5.20.prTestatrix fundo, quem legauerat, casas iunctas habuit: quaesitum est, si hae fundo legato non cederent eumque legatarius uindicasset, an iste fundus aliquam seruitutem casis deberet aut, si ex fideicommissi causa cum sibi dari legatarius desideraret, heredes seruitutem aliquam casis excipere deberent.
もしこれらが遺贈された土地に帰属せず、受遺者がその土地を請求した場合、その土地は家屋に対して何らかの役権を負うべきか、あるいは、遺言信託に基づいて受遺者がその土地を自分に引き渡されることを望んだ場合、相続人たちは家屋のために何らかの役権を留保しなければならないか、ということが問われた。
respondit deberi.
(役権は)負われる、と答えた。
§8.5.20.1Plures ex municipibus, qui diuersa praedia possidebant, saltum communem, ut ius compascendi haberent, mercati sunt idque etiam a successoribus eorum est obseruatum: sed nonnulli ex his, qui hoc ius habebant, praedia sua illa propria uenum dederunt.
異なる土地を所有していた数人の市民が、共同放牧権を持つために、共有の牧草地を買い取った。 そしてこのことは彼らの承継人たちによっても遵守されていた。 しかし、この権利を持っていた者のうちの何人かが、自らの個別の土地を売却した。
quaero, an in uenditione etiam ius illud secutum sit praedia, cum eius uoluntatis uenditores fuerint, ut et hoc alienarent.
私は尋ねる、売主たちがこれも譲渡する意思であった場合、売却においてその権利もまた土地に随伴したか。
respondit id obseruandum, quod actum inter contrahentes esset: sed si uoluntas contrahentium manifesta non sit, et hoc ius ad emptores transire.
答えた:契約当事者間で合意されたことが遵守されるべきである。 しかし、もし契約当事者の意思が明白でないならば、この権利もまた買主に移転する。
item quaero, an cum pars illorum propriorum fundorum legato ad aliquem transmissa sit, aliquid iuris secum huius compascui traxerit.
同じく私は尋ねる、それらの個別の土地の一部が遺贈によって誰かに移転したとき、この共同放牧の権利の一部を随伴するか。
respondit, cum id quoque ius fundi, qui legatus esset, uideretur, id quoque cessurum legatario.
答えた:その権利もまた、遺贈された土地の権利であるとみなされるので、それも受遺者に帰属する。