[SCAEUOLA libro quarto digestorum. ] §8.5.20.prTestatrix fundo, quem legauerat, casas iunctas habuit: quaesitum est, si hae fundo legato non cederent eumque legatarius uindicasset, an iste fundus aliquam seruitutem casis deberet aut, si ex fideicommissi causa cum sibi dari legatarius desideraret, heredes seruitutem aliquam casis excipere deberent.
[斯卡埃沃拉,《学说汇纂》第四卷] 一位女遗嘱人拥有一处与其遗赠的土地相邻的房屋:有人提出疑问,如果这些房屋不属于被遗赠的土地,且受遗赠人已对该土地主张了权利,该土地是否对房屋负有某种地役权,或者,如果受遗赠人基于信托遗赠请求将该土地给付给自己,继承人是否应当为房屋保留某种地役权。
respondit deberi.
回答:应当负担。
§8.5.20.1Plures ex municipibus, qui diuersa praedia possidebant, saltum communem, ut ius compascendi haberent, mercati sunt idque etiam a successoribus eorum est obseruatum: sed nonnulli ex his, qui hoc ius habebant, praedia sua illa propria uenum dederunt.
若干名拥有不同土地的市政居民,为了享有共同放牧权,购买了一块公共牧场,且这一点也被他们的继承人所遵守;但这些享有该权利的人中的几个人,卖掉了他们自己的专属土地。
quaero, an in uenditione etiam ius illud secutum sit praedia, cum eius uoluntatis uenditores fuerint, ut et hoc alienarent.
我问,在买卖中,该权利是否也随同地块一并转移,既然卖主的意思是也要处分这一权利。
respondit id obseruandum, quod actum inter contrahentes esset: sed si uoluntas contrahentium manifesta non sit, et hoc ius ad emptores transire.
回答:应当遵守缔约当事人员之间的约定;但如果缔约当事人的意图不明确,该权利也转移给买受人。
item quaero, an cum pars illorum propriorum fundorum legato ad aliquem transmissa sit, aliquid iuris secum huius compascui traxerit.
我同样问,当那些专属土地的一部分通过遗赠转移给某人时,是否随之带去了这一共同放牧权的某种份额。
respondit, cum id quoque ius fundi, qui legatus esset, uideretur, id quoque cessurum legatario.
回答:既然这一权利也被视为被遗赠土地的权利,它也应当归属于受遗赠人。