[IDEM libro primo manualium. ] §8.3.38.prFlumine interueniente uia constitui potest, si aut uado transiri potest aut pontem habeat: diuersum, si pontonibus traiciatur.
[同じ者の『便覧』第1巻] 川が介在している場合でも、もし(川を)徒歩で渡ることができるか、または(川に)橋が架けられているならば、道(通行地役権)を設定することができる。 もし渡し舟で渡るならば、結論は異なる。
haec ita, si per unius praedia flumen currat: alioquin si tua praedia mihi uicina sint, deinde flumen, deinde Titii praedia, deinde uia publica, in quam iter mihi adquiri uolo, dispiciamus ne nihil uetet a te mihi uiam dari usque ad flumen, deinde a Titio usque ad uiam publicam.
これは、川が一人の所有地を通って流れている場合に、そのように適用される。 そうではなく、もしあなたの土地が私の土地に隣接し、次に川、次にティティウスの土地、次に公道があり、その公道に向けて私に通路が取得されることを私が望むなら、あなたから私に川までの道が与えられ、次にティティウスから公道までの道が与えられることを、何ものも妨げないのではないか、と検討しよう。
sed uideamus, num et si tu eorum praediorum dominus sis, quae trans flumen intra uiam publicam sint, idem iuris sit, quia uia consummari solet uel ciuitate tenus uel usque ad uiam publicam uel usque ad flumen, in quo pontonibus traiciatur uel usque ad proprium aliud eiusdem domini praedium: quod si est, non uidetur interrumpi seruitus, quamuis inter eiusdem domini praedia flumen publicum intercedat.
しかし、川の向こうで公道の手前にあるそれらの土地の所有者があなたである場合にも、同じ法が適用されるかを見てみよう。 なぜなら、道は、都市に至るまで、あるいは公道に至るまで、あるいは渡し舟で渡る川に至るまで、あるいは同じ所有者の別の所有地に至るまで完結するのが常だからである。 もしそうであるなら、たとえ同じ所有者の土地の間に公共の川が介在しているとしても、地役権は分断されないと思われる。