[PAPINIANUS libro septimo quaestionum. ] §8.3.34.prUnus ex sociis fundi communis permittendo ius esse ire agere nihil agit: et ideo si duo praedia, quae mutuo seruiebant, inter eosdem fuerint communicata, quoniam seruitutes pro parte retineri placet, ab altero seruitus alteri remitti non potest: quamuis enim unusquisque sociorum solus sit, cui seruitus debetur, tamen quoniam non personae, sed praedia deberent, neque adquiri libertas neque remitti seruitus per partem poterit.
[パピニアヌス『問答録』第七巻] 共有地の一方の共有者が、通行・牛馬駆行の権利があることを許諾しても、何らの効果も生じない。 したがって、互いに役権を負い合っていた二つの土地が、同じ人々の間で共有された場合、役権は持分に応じて維持されるとされているため、一方の共有者によって、他方の土地に対する役権を免除することはできない。 なぜなら、共有者のそれぞれが、役権が負われている単独の主体であるとしても、義務を負っているのは人ではなく土地であるため、持分を通じて解放を獲得することも、役権を免除することもできないからである。
§8.3.34.1Si fons exaruerit, ex quo ductum aquae habeo isque post constitutum tempus ad suas uenas redierit, an aquae ductus amissus erit, quaeritur:
私がそこから引水している水源が干上がり、定められた期間が経過した後にその水脈に水が戻った場合、引水権が失われるかどうかが問われる。