[PAULUS libro quinto decimo ad Plautium. ] §8.3.35.pret Atilicinus ait Caesarem Statilio Tauro rescripsisse in haec uerba: 'Hi, qui ex fundo Sutrino aquam ducere soliti sunt, adierunt me proposueruntque aquam, qua per aliquot annos usi sunt ex fonte, qui est in fundo Sutrino, ducere non potuisse, quod fons exaruisset, et postea ex eo fonte aquam fluere coepisse: petieruntque a me, ut quod ius non neglegentia aut culpa sua amiserant, sed quia ducere non poterant, his restitueretur.
[パウルス『プラウティウス註釈』第15巻] そしてアティリキヌスは、皇帝がスタティリウス・タウルスに次の言葉をもって回答したと言う。 「スートリウムの土地から水を引くことを常としていた者たちが、私のところにやって来て、スートリウムの土地にある水源から彼らが数年間利用していた水を、水源が干上がったために引くことができなかったが、その後その水源から水が流れ始めた、と説明した。 そして彼らは、自分たちの怠慢や過失によってではなく、引水することができなかったために失った権利を、自分たちに回復してほしいと私に求めた。
quorum mihi postulatio cum non iniqua uisa sit, succurrendum his putaui.
彼らの請願が私に不当ではないと思われたので、私は彼らを救済すべきであると考えた。
itaque quod ius habuerunt tunc, cum primum ea aqua peruenire ad eos non potuit, id eis restitui placet.
したがって、その水が最初に彼らに届かなくなった当時に彼らが有していた権利を、彼らに回復させることが宜しいと判断する。
'
」