[SCAEUOLA libro primo responsorum. ]
[スカエウォラ、『答弁集』第1巻] オリンピクスに対し、彼が生きている限り、住居およびその家の中にあった倉庫を遺贈した。
§8.2.41.prOlympico habitationem et horreum, quod in ea domo erat, quoad uiueret, legauit: iuxta eandem domum hortus et cenaculum, quod Olympico legatum non est, fuerunt: ad hortum autem et cenaculum semper per domum, cuius habitatio relicta erat, aditus fuit: quaesitum est, an Olympicus aditum praestare deberet.
その同じ家に隣接して、オリンピクスには遺贈されなかった庭と二階屋が存在した。 しかし、庭と二階屋への立ち入りは、常に、住居が遺贈された家を通じてなされていた。 オリンピクスは立ち入りを許容する義務があるか、が問われた。
respondi seruitutem quidem non esse, sed heredem transire per domum ad ea quae commemorata sunt posse, dum non noceat legatario.
私は答弁した。 地役権が存在するわけではないが、遺贈受領者に害を及ぼさない限り、相続人は言及された場所へその家を通って通行することができる、と。
§8.2.41.1Lucius Titius aperto pariete domus suae, quatenus stillicidii rigor et tignorum protectus competebat, ianuam in publico aperuit: quaero, cum neque luminibus Publii Maeuii uicini neque itineri uicini officeret neque stillicidium uicini domo cadat, an aliquam actionem Publius Maeuius uicinus ad prohibendum haberet.
ルキウス・ティティウスは、雨垂れの及ぶ範囲および梁の張り出しが認められる限度において、自らの家の壁を開け、公道に向けて門を設けた。 隣人であるプブリウス・マエウィウスの採光を妨げず、その通行をも妨げず、雨水が隣人の家に落ちることもない場合、隣人プブリウス・マエウィウスはこれを禁止するための何らかの訴権を有するであろうか、と私は問う。
respondi secundum ea quae proponerentur nullam habere.
私は答弁した。 提示された事実によれば、何ら訴権を有しない、と。