[IULIANUS libro trigensimo quinto digestorum. ] §7.1.34.prQuotiens duobus usus fructus legatur ita, ut alternis annis utantur fruantur, si quidem ita legatus fuerit 'Titio et Maeuio', potest dici priori Titio, deinde Maeuio legatum datum.
[ユリアヌス、学説集第35巻] 二人の者に用益権が、彼らが隔年で使用し収益するように遺贈されるときはいつでも、もし実際にそれが「ティティウスとマエウィウスに」と遺贈されていたならば、最初にティティウスに、次にマエウィウスに遺贈が与えられたと言うことができる。
si uero duo eiusdem nominis fuerint et ita scriptum fuerit Titiis usum fructum alternis annis do': nisi consenserint, uter eorum prior utatur, inuicem sibi impedient.
しかし、もし同じ名前の者が二人いて、「ティティウスたちに用益権を隔年で与える」と書かれていたならば、彼らのうちどちらが先に使用するかについて彼らが合意しない限り、互いに妨げ合うことになる。
quod si Titius eo anno, quo frueretur, proprietatem accepisset, interim legatum non habebit, sed ad Maeuium alternis annis usus fructus pertinebit: et si Titius proprietatem alienasset, habebit eum usum fructum, quia et si sub condicione usus fructus mihi legatus fuerit et interim proprietatem ab herede accepero, pendente autem condicione eandem alienauero, ad legatum admittar.
だが、もしティティウスが、自分が収益することになるその年に所有権を取得していたならば、彼は差し当たり遺贈を持たないが、用益権は隔年でマエウィウスに属することになる。 そして、もしティティウスがその所有権を譲渡していたならば、彼はその用益権を持つことになる。 なぜなら、たとえ条件付きで私に用益権が遺贈され、その間に私が相続人から所有権を受け取ったとしても、条件が懸命中である間にその所有権を譲渡したならば、私は遺贈を受け取ることが認められるからである。
§7.1.34.1Si colono tuo usum fructum fundi legaueris, usum fructum uindicabit et cum herede tuo aget ex conducto et consequetur, ut neque mercedes praestet et impensas, quas in culturam fecerat, recipiat.
もしあなたがあなたの小作人に土地の用益権を遺贈したならば、彼は用益権を請求し、またあなたの相続人に対して賃借関係に基づく訴えを提起して、賃料を支払う必要がなく、かつ耕作のために支出していた費用を受け取る、ということを勝ち取るであろう。
§7.1.34.2Uniuersorum bonorum an singularum rerum usus fructus legetur, hactenus interesse puto, quod, si aedes incensae fuerint, usus fructus specialiter aedium legatus peti non potest, bonorum autem usu fructu legato areae usus fructus peti poterit: quoniam qui bonorum suorum usum fructum legat, non solum eorum, quae in specie sunt, sed et substantiae omnis usum fructum legare uidetur: in substantia autem bonorum etiam area est.
全財産の用益権が遺贈されるのか、それとも個々の物の用益権が遺贈されるのかは、次の限度において違いがあると私は考える。 すなわち、もし建物が焼失した場合、特定的に建物のものとして遺贈された用益権は請求できないが、財産の用益権が遺贈された場合には、敷地の用益権を請求できる、ということである。 なぜなら、自己の財産の用益権を遺贈する者は、特定物として存在するものの用益権だけでなく、すべての財産基盤の用益権をも遺贈していると見なされるからであり、財産の基盤の中には敷地も含まれるからである。