[ULPIANUS libro octauo decimo ad Sabinum. ] §7.1.17.prLocum autem religiosum facere potest consentiente usufructuario: et hoc uerum est fauore religionis.
[ウルピアーヌス、サビヌス註釈第18巻] しかし、用益権者の同意があれば、土地を神聖な場所にすることができる。 そしてこれは、宗教への配慮から正しいとされる。
sed interdum et solus proprietatis dominus locum religiosum facere potest: finge enim eum testatorem inferre, cum non esset tam oportune, ubi sepeliretur.
しかし、時には所有者のみが単独で土地を神聖な場所にすることもできる。 例えば、他に埋葬されるのに適した場所がないときに、所有者が遺言者を埋葬する場合を想定せよ。
§7.1.17.1Ex eo, ne deteriorem condicionem fructuarii faciat proprietarius, solet quaeri, an seruum dominus coercere possit.
所有者は用益権者の状況を悪化させてはならないという原則から、所有者が奴隷を懲戒できるかどうかが通常問われる。
et Aristo apud Cassium notat plenissimam eum coercitionem habere, si modo sine dolo malo faciat: quamuis usufructuarius nec contrariis quidem ministeriis aut inusitatis artificium eius corrumpere possit nec seruum cicatricibus deformare.
そして、カッシウスの書におけるアリストーは、悪意なしにそうする限り、所有者は極めて完全な懲戒権を持つと記している。 たとえ用益権者が、矛盾した、あるいは不慣れな労働によって奴隷の技術を損なうことも、奴隷を傷痕で醜くすることもできないとしても。
§7.1.17.2Proprietarius autem et scruum noxae dedere poterit, si hoc sine dolo malo faciat, quoniam noxae deditio iure non peremit usum fructum, non magis quam usucapio proprietatis, quae post constitutum usum fructum contingit.
また、所有者は、悪意なしに行うのであれば、奴隷を加害引渡することもできる。 なぜなら、加害引渡は法律上用益権を消滅させないからであり、それは用益権が設定された後に生じる所有権の時効取得が用益権を消滅させないのと同様である。
debebit plane denegari usus fructus persecutio, si ei qui noxae accepit litis aestimatio non offeratur a fructuario.
ただし、加害引渡を受けた者に対して、用益権者から訴訟の評価額が提供されない場合には、用益権の追及は明らかに拒絶されるべきである。
§7.1.17.3Si quis seruum occiderit, utilem actionem exemplo Aquiliae fructuario dandam numquam dubitaui.
もし誰かが奴隷を殺害した場合、アクィリウス法に準じた準訴権が用益権者に与えられるべきであることに、私は一度も疑問を持ったことはない。