[PAULUS libro uicensimo primo ad edictum. ] §6.1.23.prIn rem actio competit ei, qui aut iure gentium aut iure ciuili dominium adquisiit.
[パウルス『告示注解』第21巻] 対物訴権は、万民法または市民法のいずれかによって所有権を取得した者に認められる。
§6.1.23.1Loca sacra, item religiosa quasi nostra in rem actione peti non possunt.
神聖地、同様に宗教地は、あたかも我々のものであるかのように対物訴権によって請求することはできない。
§6.1.23.2Si quis rei suae alienam rem ita adiecerit, ut pars eius fieret, ueluti si quis statuae suae bracchium aut pedem alienum adiecerit, aut scypho ansam uel fundum, uel candelabro sigillum, aut mensae pedem, dominum eius totius rei effici uereque statuam suam dicturum et scyphum plerique recte dicunt.
もし誰かが自己の物に他人の物を、それがその一部となるように付加したならば、例えば自分の彫像に他人の腕や脚を、あるいは杯に取っ手や底を、あるいは燭台に小像を、あるいはテーブルに脚を付加した場合には、その人がその物全体の所有者となり、その彫像や杯を真に自分のものと呼ぶことになる、と多くの者が正しく主張している。
§6.1.23.3Sed et id, quod in charta mea scribitur aut in tabula pingitur, statim meum fit: licet de pictura quidam contra senserint propter pretium picturae: sed necesse est ei rei cedi, quod sine illa esse non potest.
しかしまた、私の紙に書かれたもの、あるいは板に描かれたものも、ただちに私のものとなる。 絵画については、その絵画の価値のゆえに一部の者が反対の意見を抱いたとしても、それなしには存在し得ない物に、それが従属することは不可避だからである。
§6.1.23.4In omnibus igitur istis, in quibus mea res per praeualentiam alienam rem trahit meamque efficit, si eam rem uindicem, per exceptionem doli mali cogar pretium eius quod accesserit dare.
したがって、私の物がその優越性によって他人の物を引き込んで私のものとするこれらすべてのケースにおいて、もし私がその物の返還を請求するならば、悪意の抗弁によって、付加されたものの価格を支払うよう強制されることになる。
§6.1.23.5Item quaecumque aliis iuncta siue adiecta accessionis loco cedunt, ea quamdiu cohaerent dominus uindicare non potest, sed ad exhibendum agere potest, ut separentur et tunc uindicentur: scilicet excepto eo, quod Cassius de ferruminatione scribit.
また、他の物に結合または付加されて付合物として従属するいかなるものも、それらが結合している限り、元の所有者はそれを請求することができず、それらが分離され、その上で請求され得るように、提示の訴えを提起することができる。 ただし当然、カッシウスが溶接について書いている例外は除く。
dicit enim, si statuae suae ferruminatione iunctum bracchium sit, unitate maioris partis consumi et quod semel alienum factum sit, etiamsi inde abruptum sit, redire ad priorem dominum non posse.
すなわち、もし自己の彫像に溶接によって腕が結合されたなら、より大きい部分の一体性によって吸収され、一度他人のものとなったものは、たとえその後そこから切り離されたとしても、元の所有者に戻ることはできない、と彼は言っているのである。
non idem in eo quod adplumbatum sit, quia ferruminatio per eandem materiam facit confusionem, plumbatura non idem efficit.
鉛付けされたものにおいては、同じことは生じない。 なぜなら、溶接は同じ素材によって混和を生じさせるが、鉛付けは同じことを生じさせないからである。
ideoque in omnibus his casibus, in quibus neque ad exhibendum neque in rem locum habet, in factum actio necessaria est.
それゆえ、提示の訴えも対物訴権も成り立たないこれらすべてのケースにおいては、事実に基づく訴えが必要となる。
at in his corporibus, quae ex distantibus corporibus essent, constat singulas partes retinere suam propriam speciem, ut singuli homines, singulae oues: ideoque posse me gregem uindicare, quamuis aries tuus sit immixtus: sed et te arietem uindicare posse.
これに対して、分離した個体からなる物においては、個々の部分がそれ自体の固有の形態を保持していることは周知の通りであり、例えば個々の人間や個々の羊がこれにあたる。 したがって、たとえ君の牡羊が混ざっていても、私は群れ全体を請求することができ、かつ君もその牡羊を請求することができる。
quod non idem in cohaerentibus corporibus eueniret: nam si statuae meae bracchium alienae statuae addideris, non posse dici bracchium tuum esse, quia tota statua uno spiritu continetur.
結合している物においてはこれと同じことは起こらない。 なぜなら、もし君が私の彫像に他人の彫像の腕を取り付けたなら、その腕が君のものであると言うことはできない。 彫像全体は単一の霊気によって貫かれているからである。
§6.1.23.6Tignum alienum aedibus iunctum nec uindicari potest propter legem duodecim tabularum, nec eo nomine ad exhibendum agi nisi aduersus eum, qui sciens alienum iunxit aedibus: sed est actio antiqua de tigno iuncto, quae in duplum ex lege duodecim tabularum descendit.
建物に結合された他人の建築用木材は、十二表法の規定により返還請求することができず、またその件に関して、他人の木材であることを知りながら建物に結合した者に対する場合を除いては、提示の訴えを提起することもできない。 しかし、結合された木材に関する古くからの訴えが存在し、これは十二表法に基づき二倍の額を求めるものである。
§6.1.23.7Item si quis ex alienis cementis in solo suo aedificauerit, domum quidem uindicare poterit, cementa autem resoluta prior dominus uindicabit, etiam si post tempus usucapionis dissolutum sit aedificium postquam a bonae fidei emptore possessum sit: nec enim singular cementa usucapiuntur, si domus per temporis spatium nostra fiat.
また、もし誰かが他人の石材を用いて自己の土地に建築したなら、家については確かに請求することができるが、解体された石材については元の所有者が請求することになる。 これは、善意の買主によって占有された後、取得時効の期間を経過した後に建物が解体された場合であっても同様である。 なぜなら、期間の経過によって家が我々のものとなるとしても、個々の石材が時効取得されるわけではないからである。