[GAIUS libro septimo ad edictum prouinciale. ]
[ガイウス『地方告示注解』第7巻] さらに、占有者は、訴訟の引受けの後にその[奴隷]を通じて、自らの財産からではなく取得したものを返還しなければならない。
§6.1.20.prPraeterea restituere debet possessor et quae post acceptum iudicium per eum non ex re sua adquisiuit: in quo hereditates quoque legataque, quae per eum seruum obuenerunt, continentur.
これには、その奴隷を通じて生じた遺産や遺贈も含まれる。
nec enim sufficit corpus ipsum restitui, sed opus est, ut et causa rei restituatur, id est ut omne habeat petitor, quod habiturus foret, si eo tempore, quo iudicium accipiebatur, restitutus illi homo fuisset.
なぜなら、物自体が返還されるだけでは十分ではなく、その物の利益[原因]も返還される必要、すなわち、もし訴訟が引き受けられたその時点で、その奴隷が原告に返還されていたならば、原告が手にしたであろうすべてのものを原告が持つようにすることが必要だからである。
itaque partus ancillae restitui debet, quamuis postea editus sit, quam matrem eius, post acceptum scilicet iudicium, possessor usuceperit: quo casu etiam de partu, sicut de matre, et traditio et cautio de dolo necessaria est.
したがって、女奴隷の子は、たとえ占有者がその母親を――言うまでもなく訴訟の引受けの後に――時効取得した後にその子が生まれたとしても、返還されなければならない。 この場合、母親についてと同様に、その子についても、引渡しと詐欺に関する担保の提供の両方が必要である。