[IDEM libro secundo opinionum.
[同人『意見集』第2巻より。
] §50.4.3.prEt qui originem ab urbe Roma habent, si alio loco domicilium constituerunt, munera eius sustinere debent.
] また、ローマ市に起源を持つ人々は、もし別の場所に住所を定めたとしても、ローマ市の負担を引き受けなければならない。
H §50.4.3.1is, qui castris operam per militiam dant, nullum municipale munus iniungi potest.
兵役により陣営で勤務する人々には、いかなる地方自治体の負担も課されることはできない。
ceteri autem priuati, quamuis militum cognati sunt, legibus patriae suae et prouinciae oboedire debent.
しかし、その他の私人は、たとえ軍人の親族であっても、自らの故郷および属州の法律に従わなければならない。
§50.4.3.2Si in metallum datus in integrum restitutus sit, perinde ac si nec damnatus fuisset, ad munera uel honores uocatur: nec opponet fortunam et casus tristiores suos ad hoc solum, ne patriae idoneus ciuis esse uideatur.
もし鉱山労働刑に処された者が原状回復されたならば、あたかも罪を宣告されなかったかのように、負担または名誉職へと呼び出される。 そして彼は、単に自らが故郷にとって適格な市民ではないと見なされるという目的のためだけに、自らの不幸な運命や悲惨な境遇を口実として主張してはならない。
§50.4.3.3Corporalia munera feminis ipse sexus denegat.
身体的な負担は、女性に対しては、その性別自体がこれを免除している。
§50.4.3.4Quo minus honores aut munera iniungantur filio, si nullam habet excusationem, intercedere pater, in cuius potestate est, ius non habet.
息子が何ら免除事由を持たない場合、彼を権能下に置いている父親は、その息子に名誉職や負担が課されるのを妨げる権利を持たない。
§50.4.3.5Quod pater non consensit honoribus siue muneribus filii, ne illius patrimonium oneri subiciatur, praestat defensionem, non ciuem patriae utilitatibus quatenus potest aufert.
父親が息子の名誉職または負担に同意しなかったということは、父親の財産がその負担にさらされないようにするための抗弁を提供するだけであり、できる限りにおいて、市民を故郷の便益から奪い去るものではない。
§50.4.3.6Quamuis maior annis septuaginta et quinque liberorum incolumium pater sit ideoque a muneribus ciuilibus excusetur, filii tamen eius suo nomine competentia munera adgnoscere debent: ideo enim proprium praemium immunitatis propter filios patribus datum est, quod illi subibunt.
たとえ七十歳を超え、かつ五人の健在な子供を持つ父親であり、それゆえに市民的負担から免除されるとしても、彼の息子たちは、自分たちの名において、自分たちに該当する負担を引き受けなければならない。 なぜなら、子供を理由として父親たちに与えられる免除という特有の報奨は、まさにその子供たちが負担を引き受けるであろうという理由で与えられているからである。
§50.4.3.7Uitricus onera munerum ciuilium nomine priuigni sui suscipere nulla iuris ratione cogitur.
継父は、いかなる法的理由によっても、その義理の息子の名において市民的負担の重荷を引き受けることを強制されない。
§50.4.3.8Liberti muneribus fungi debent apud originem patronorum, sed si sua patrimonia habent suffectura oneribus: res enim patronorum muneribus libertinorum subiecta non est.
解放奴隷は、パトロヌスの起源の地において負担を果たす義務があるが、それは彼らがその負担に十分な自らの財産を有している場合に限る。 なぜなら、パトロヌスの財産は、解放奴隷の負担に服さないからである。
§50.4.3.9Quod pater in reatu criminis alicuius est, filiis impedimento ad honores esse non debet.
父親がある犯罪の被告人であるという事実は、息子たちにとって名誉職への就任の障害となってはならない。
§50.4.3.10Decaprotos etiam minores annis uiginti quinque fieri, non militantes tamen, pridem placuit, quia patrimonii magis onus uidetur esse.
二十五歳未満の者であっても、ただし軍役に就いていない者は、デカプロトスになり得ることが、以前から承認されていた。 なぜなら、これは主に財産上の負担とみなされるからである。
§50.4.3.11Exactionem tributorum onus patrimonii esse constat.
税の取り立ては財産上の負担であることが確立している。
§50.4.3.12Cura frumenti comparandi munus est, et ab eo aetas septuaginta annorum uel numerus quinque incolumium liberorum excusat.
穀物調達の管理は負担であり、これからは七十歳という年齢、または五人の健在な子供という数が免除をもたらす。
§50.4.3.13Eos milites, quibus superuenientibus hospitia praeberi in ciuitate oportet, per uices ab omnibus, quos id munus contingit, suscipi oportet.
都市に到着した際に宿泊所を提供されるべき兵士たちは、その負担が課されるすべての人々によって交代で受け入れられなければならない。
§50.4.3.14Munus hospitis in domo recipiendi non personae, sed patrimonii onus est.
自宅に宿泊客を受け入れるという負担は、人身に対するものではなく、財産に対する負担である。
§50.4.3.15Praeses prouinciae prouideat munera et honores in ciuitatibus aequaliter per uices secundum aetates et dignitates, ut gradus munerum honorumque qui antiquitus statuti sunt, iniungi, ne sine discrimine et frequenter isdem oppressis simul uiris et uiribus res publicae destituantur.
属州総督は、年齢や身分に応じて、都市における負担や名誉職が交代で平等に課されるように、また古くから定められている負担や名誉職の階梯が課されるように配慮すべきである。 これは、無計画にかつ頻繁に同じ人々が圧迫され、人員と財力が同時に失われて共同体が放置されることのないようにするためである。
§50.4.3.16Si duo filii in patris potestate sint, eodem tempore munera eorum pater sustinere non compellitur.
もし二人の息子が父親の権能下にある場合、父親は同時に彼ら二人の負担を引き受けることを強制されない。
§50.4.3.17Si is, qui duos filios relinquebat, nihil de expediendis muneribus alterius filii ex communi patrimonio supremis suis cauit, propriis sumptibus is et munera et honores, qui ei iniungentur, suscipere debet, quamuis pro altero uiuus pater eiusmodi onera expedierit.
二人の息子を残して死んだ者が、その遺言において、共同の財産から一方の息子の負担を果たすことについて何も規定しなかったならば、その息子は、自らに課される負担や名誉職を自己の費用で引き受けなければならない。 たとえ父親が生前に、もう一方の息子のためにそのような負担を果たしていたとしても。