[IDEM libro uicensimo nono ad Sabinum. ] §50.17.23.prContractus quidam dolum malum dumtaxat recipiunt, quidam et dolum et culpam.
[同著者、サビヌス注解第29巻] ある種の契約は悪意のみを認め、ある種は悪意と過失の双方を認める。
dolum tantum: depositum et precarium.
悪意のみを認めるのは、寄託および請願借用である。
dolum et culpam mandatum, commodatum, uenditum, pignori acceptum, locatum, item dotis datio, tutelae, negotia gesta: in his quidem et diligentiam.
悪意と過失を認めるのは、委任、使用貸借、売買、質権設定、賃貸借、さらに持参金の給付、後見、事務管理であり、これらにおいてはまさに注意義務も認められる。
societas et rerum communio et dolum et culpam recipit.
組合および財産の共有も、悪意と過失の双方を認める。
sed haec ita, nisi si quid nominatim conuenit (uel plus uel minus) in singulis contractibus: nam hoc seruabitur, quod initio conuenit (legem enim contractus dedit), excepto eo, quod Celsus putat non ualere, si conuenerit, ne dolus praestetur: hoc enim bonae fidei iudicio contrarium est: et ita utimur.
しかし、これらのことは、個々の契約において(より多く、あるいはより少なく)特別に合意されたことがない限り、そのように適用される。 というのも、最初に合意されたこと(契約に法を与えたもの)が遵守されるからである。 ただし、悪意について責任を負わない旨を合意しても無効であるとケルススが考えていることを除いては。 なぜなら、これは善意訴訟に反するからであり、我々もそのように法を運用している。
animalium uero casus mortesque, quae sine culpa accidunt, fugae seruorum qui custodiri non solent, rapinae, tumultus, incendia, aquarum magnitudines, impetus praedonum a nullo praestantur.
しかし、過失なしに生じる動物の事故や死、監視される習慣のない奴隷の逃亡、強奪、騒乱、火災、洪水、強盗の襲撃については、誰も責任を負わない。