[CALLISTRATUS libro secundo quaestionum. ] §50.16.220.prLiberorum' appellatione nepotes et pronepotes ceterique qui ex his descendunt continentur: hos enim omnes suorum appellatione lex duodecim tabularum comprehendit.
[カリストラトゥス著『疑問集第2巻』] 「子供」という呼称には、孫や曾孫、およびこれらから生まれるその他の人々が含まれる。 なぜなら、十二表法は「自己の相続人」という呼称によって、これらすべての人々を包含しているからである。
totiens enim leges necessariam ducunt cognationem singulorum nominibus uti (ueluti filii, nepotis, pronepotis ceterorumue qui ex his descendunt), quotiens non omnibus, qui post eos sunt, praestitum uoluerint, sed solis his succurrent, quos nominatim enumerent.
法が、個々の名称(例えば、子、孫、曾孫、あるいはこれらから生まれるその他の人々)を用いることが必要であるとみなすのは、彼らの後に続くすべての者に対して(利益が)与えられることを望むのではなく、名指しで列挙した者たちにのみ救済をもたらそうとする場合に限られる。
at ubi non personis certis, non quibusdam gradibus praestatur, sed omnibus, qui ex eodem genere orti sunt, liberorum appellatione comprehenduntur.
しかし、特定の個人や特定の親等に対して与えられるのではなく、同一の系統から生まれたすべての者に対して与えられる場合には、それらの者は「子供」という呼称の中に包括される。
§50.16.220.1Sed et Papirius Fronto libro tertio responsorum ait praedio cum uilico et contubernali eius et filiis legato nepotes quoque ex filiis contineri, nisi uoluntas testatoris aliter habeat: filii enim appellatione saepe et nepotes accipi multifariam placere.
しかしまた、パピリウス・フロントも『答弁集第3巻』において、農地が農監、その同居の女、およびその子供たちとともに遺贈された場合、遺言者の意思が別段の定めをしない限り、子供たちから生まれた孫たちもそこに含まれる、と述べている。 なぜなら、「子」という呼称によって孫たちも含まれると解釈されることがしばしば、多方面において合意されているからである。
§50.16.220.2Diuus quoque Marcus rescripsit non uideri sine liberis defunctum, qui nepotem suum heredem reliquit.
神君マルクスもまた、自身の孫を相続人として残して死亡した者は、子供なしに死亡したとはみなされない、と勅答した。
§50.16.220.3Praeter haec omnia natura nos quoque docet parentes pios, qui liberorum procreandorum animo et uoto uxores ducunt, filiorum appellatione omnes qui ex nobis descendunt continere: nec enim dulciore nomine possumus nepotes nostros quam filii appellare.
これらすべてに加えて、自然(本性)もまた、子供をもうけようという意図と願いを持って妻を娶る愛情深い親である私たちに、「子」という呼称には私たちから生まれるすべての者が含まれるということを教えている。 なぜなら、私たちは自分たちの孫を、「子」という以上に甘美な名で呼ぶことはできないからである。
etenim idcirco filios filiasue concipimus atque edimus, ut ex prole eorum earumue diuturnitatis nobis memoriam in aeuum relinquamus.
実際、私たちが息子や娘を宿し、出産するのは、彼ら彼女らの子孫によって、私たちの存続の記憶を永遠に残すためだからである。