[IDEM libro quinto epistularum. ] §50.16.125.prNepos Proculo suo salutem.
[同著者(プロクルス)『書簡集』第五巻] ネポスから彼のプロクルスへ、挨拶。
Ab eo, qui ita dotem promisit: 'cum commodum erit, dotis filiae meae tibi erunt aurei centum', putasne protinus nuptiis factis dotem peti posse? quid si ita promisisset: 'cum potuero, doti erunt'? quod si aliquam uim habeat posterior obligatio, 'possit' uerbum quomodo interpretaris, utrum aere alieno deducto an extante? Proculus: cum dotem quis ita promisit: 'cum potuero, doti tibi erunt centum', existimo ad id quod actum est interpretationem redigendam esse: nam qui ambigue loquitur, id loquitur, quod ex his quae significantur sensit.
「都合が良いときに、私の娘の持参金としてあなたに百アウレウス金貨があるだろう」とこのように持参金を約束した者から、結婚が挙行されたらただちに持参金を請求できるとあなたは考えますか。 もし「私に可能となったときに、持参金となるだろう」と約束していたとしたらどうでしょうか。 ところで、もし後者の義務が何らかの効力を持つとすれば、「可能である」という言葉をあなたはどのように解釈しますか。 負債を差し引いてですか、それとも負債が残存したままでですか。 プロクルス:「私が可能となったときに、あなたに百(金貨)が持参金としてあるだろう」と誰かがこのように持参金を約束した場合、私は、解釈は合意された事柄に還元されるべきだと考えます。 なぜなら、曖昧に語る者は、意味される事柄のうちで自分が意図したことを語っているからです。
propius est tamen, ut hoc eum sensisse existimem 'deducto aere alieno potero'.
しかしながら、彼が「負債を差し引いた上で、私は可能となるだろう」と意図したとみなす方がより妥当です。
potest etiam illa accipi significatio 'cum salua dignitate mea potero': quae interpretatio eo magis accipienda est, si ita promissum est 'cum commodum erit', hoc est 'cum sine incommodo meo potero'.
また、「私の社会的地位を損なうことなく可能となったときに」という解釈も受け入れられ得ます。 この解釈は、もし「都合が良いときに」、すなわち「私に不都合なくして可能となったときに」と約束された場合には、なおさら受け入れられるべきです。