[IDEM libro quinto de officio proconsulis. ] §50.12.6.prTotiens locum habet deminutio pollicitationis in persona heredis, quotiens non est pollicitatio ob honorem facta.
[同著者、プロコンスルの職務について第5巻] 約束が公職のためになされたのではない場合にはいつでも、相続人の段階における約束の減額が認められる。
ceterum si ob honorem facta sit, aeris alieni loco habetur et in heredum persona non minuitur.
しかし、もし公職のためになされたのであれば、それは債務と同等に扱われ、相続人の段階でも減額されない。
§50.12.6.1Si quis pecuniam ob honorem promiserit coeperitque soluere, eum debere quasi coepto opere imperator noster Antoninus rescripsit.
もしある者が公職のために金銭を約束し、かつ支払いを開始したならば、あたかも工事が開始された場合と同様に、その者は義務を負うと、我らの皇帝アントニヌスは回答した。
§50.12.6.2Non tantum masculos, sed etiam feminas, si quid ob honores pollicitatae sunt, debere implere sciendum est: et ita rescripto imperatoris nostri et diui patris eius continetur.
男性だけでなく女性も、公職のために何かを約束した場合には、それを履行する義務があることを知るべきである。 そしてそのように、我らの皇帝とその神聖なる父の勅答に規定されている。
§50.12.6.3Si cui res publica necessitatem imposuerit statuarum principi ponendarum, qui non promisit, non esse ei necesse obtemperare rescriptis imperatoris nostri et diui patris eius continetur.
もしある者に対し、国家が皇帝の像を建立する義務を課したとしても、約束をしなかった者であるならば、その者がこれに従う必要はないということが、我らの皇帝とその神聖なる父の勅答に規定されている。