[PAPINIANUS libro secundo quaestionum. ] §50.1.13.prQuid ergo, si alter ex magistratibus toto anno afuerit aut forte praesens per contumaciam siue ignauiam uel aegram ualitudinem rei publicae negotia non gesserit et omnia collega solus administrauerit, nec tamen tota res ab eo seruari possit? talis ordo dabitur, ut in primis qui rei publicae negotia gessit et qui pro eo cauerunt in solidum conueniantur, mox peractis omnibus periculum adgnoscat qui non idoneum nominauit, postremo alter ex magistratibus, qui rei publicae negotiis se non immiscuit.
[パピニアヌスの『法学論集』第2巻より] では、政務官の一方が一年中不在であったか、あるいは仮に在席していても、反抗、怠慢、または病気によって公務を行わず、同僚が一人で全ての公務を処理し、しかもその同僚から全額を回収することができない場合はどうなるか。 次のような順序が与えられる。 すなわち、第一に、実際に公務を行った者および彼のために保証を提供した者たちが連帯して訴追され、次に、これらの手続きがすべて完了した後に、不適格な者を指名した者が危険を引き受け、最後に、公務に関与しなかったもう一方の政務官が訴追される。
nec iuste qui nominauit uniuersi periculum recusabit, cum scire deberet eum, qui nominaretur, indiuiduum officium et commune periculum suscepturum.
また、指名した者が全体の危険を拒絶することは正当ではない。 なぜなら、指名される者が分割できない職務と共同の危険を引き受けることになるということを、彼は知るべきであったからである。
nam et cum duo gesserunt et ab altero seruari quod debetur non potest, qui collegam nominauit, in uniuersum conuenitur.
というのも、二人が公務を行い、かつ一方から支払われるべきものを回収することができない場合にも、その同僚を指名した者が全額について訴追されるからである。