[PAULUS libro septimo decimo ad Plautium. ] §5.4.3.prAntiqui libero uentri ita prospexerunt, ut in tempus nascendi omnia ei iura integra reseruarent: sicut apparet in iure hereditatium, in quibus qui post eum gradum sunt adgnationis, quo est id quod in utero est, non admittuntur, dum incertum est, an nasci possit.
[PAULUS libro septimo decimo ad Plautium.] 古代の人々は、自由な胎児に対し、出生の時まですべての権利を彼のために無傷のまま保留するよう配慮した。 それは相続法において明らかであり、そこでは、胎内にあるものが属する宗族等親よりも後ろの等親にある者たちは、生まれることができるかどうかが不確実である間は、相続人として認められない。
ubi autem eodem gradu sunt ceteri quo et uenter, tunc quae portio in suspenso esse debeat, quaesierunt ideo, quia non poterant scire quot nasci possunt: ideo nam multa de huiusmodi re tam uaria et incredibilia creduntur, ut fabulis adnumerentur.
しかし、他の者たちが胎児と同じ等親にある場合には、何人が生まれうるかを知ることができなかったという理由から、そのときにいかなる持分が未決定のまま保留されるべきかが問題とされた。 なぜなら、この種のことについては、非常に多様で信じがたい多くの事柄が信じられており、伝説に数えられるほどだからである。
nam traditum est et quattuor pariter puellas a matre familias natas esse: alioquin tradidere non leues auctores quinquies quaternos enixam Peloponensi, multas Aegypti uno utero septenos.
実際、ある一家の母から4人の女児が同時に生まれたとも伝えられている。 さらに、信頼すべき著述家たちは、ペロポネソスである女性が5回にわたり4つ子を産み、エジプトでは多くの女性が一度の胎に7つ子を宿したと伝えている。
sed et tregeminos senatores cinctos uidimus Horatios.
また、私たちは公職の帯を帯びた3つ子の元老院議員であるホラティウスたちをも見た。
sed et Laelius scribit se uidisse in Palatio mulierem liberam, quae ab Alexandria perducta est, ut Hadriano ostenderetur, cum quinque liberis, ex quibus quattuor eodem tempore enixa, inquit, dicebatur, quintum post diem quadragensimum.
またレリウスは、ハドリアヌス帝に見せるためにアレクサンドリアから連れてこられたある自由人の女性をパラティウムで見たと書いており、彼女は5人の子供を連れていて、「そのうち4人は同時に出産し、5人目は40日後に出産したと言われていた」と述べている。
quid est ergo? prudentissime iuris auctores medietatem quandam secuti sunt, ut quod fieri non rarum admodum potest, intuerentur, id est quia fieri poterat, ut tregemini nascerentur, quartam partem superstiti filio adsignauerint: τὸ γὰρ ἅπαξ ἢ δίς, ut ait Theophrastus, παραβαίνουσιν οἱ νομοθέται.
では、どういうことか。 法の権威者たちは極めて賢明にも、一種の中庸に従い、極めて稀とは言えないこと(時折起こりうること)を考慮した。 すなわち、3つ子が生まれることがありえたため、生き残っている(既存の)息子に4分の1の持分を割り当てたのである。 なぜなら、テオプラストスが言うように、「一度や二度起こるにすぎないことを、立法者たちは無視する」からである。
ideoque et si unum paritura sit, non ex parte dimidia, sed ex quarta interim heres erit:
それゆえ、たとえ彼女が1人だけを産むとしても、既存の相続人は当面の間、2分の1ではなく、4分の1について相続人となるのである: