[IULIANUS libro sexto digestorum. ] §5.3.54.prEi, qui partes hereditarias uel totam a fisco mercatus fuerit, non est iniquum dari actionem, per quam uniuersa bona persequatur, quemadmodum ei, cui ex Trebelliano senatus consulto hereditas restituta est, petitio hereditatis datur.
[ユリアヌス『学説彙纂』第6巻] 国庫から遺産の持分または全部を購入した者に対し、彼がそれによって財産全体を追及できるような訴権が与えられることは、トレベリアヌス元老院議決に基づき遺産が返還された者に対して遺産請求訴訟が与えられるのと同様に、不公平ではない。
§5.3.54.1Heres debitoris id quod defunctus pignori dederat quin hereditatem petendo consequi possit, dubium non est.
債務者の相続人が、被相続人が質に供していたものを遺産請求によって獲得できるということについては、疑いがない。
§5.3.54.2Cum praedia urbana et rustica neglegentia possessorum peiora sint facta, ueluti quia uineae pomaria horti extra consuetudinem patris familias defuncti culta sunt: litis aestimationem earum rerum, quanto peiores sint factae, possessores pati debent.
都市不動産および地方不動産が占有者らの怠慢によって悪化した場合、たとえば葡萄園、果樹園、庭園が、亡くなった家父長の習慣から外れて管理されたがゆえに悪化した場合、占有者らは、それらの物がどれほど悪化したかという程度に応じた、それらの物の訴訟額評価を甘受しなければならない。