[PAPINIANUS libro tertio quaestionum. ] §5.3.49.prSi bonae fidei possessor hereditatis uelit cum debitoribus hereditariis aut qui res hereditarias occupauerint consistere, audietur, utique si periculum erit, ne inter moras actiones intercidant.
[パピニアヌス『解疑録』第3巻] 遺産の善意の占有者が、遺産の債務者たち、または遺産の財産を占拠した者たちと訴訟を争うことを望むなら、とりわけ、引き延ばしている間に訴権が消滅する危険がある場合には、その訴えは認められるであろう。
petitor autem hereditatis citra metum exceptionis in rem agere poterit: quid enim si possessor hereditatis neglegat? quid si nihil iuris habere se sciat?
しかし、遺産の請求者は、抗弁の恐れなしに対物の訴えを提起することができる。 なぜなら、もし遺産の占有者が怠慢であったらどうなるであろうか。 もし彼が、自分には何の権利もないと知っていたらどうなるであろうか。