[PAULUS libro uicensimo ad edictum. ] §5.3.30.prIulianus scribit actorem eligere debere, utrum sortem tantum an et usuras uelit cum periculo nominum agnoscere.
[パウルス、告示注釈第20巻]\n\nユリアヌスは、原告は元本のみを望むのか、それとも債権の危険負担を伴う利息をも引き受けることを望むのかを選択しなければならない、と書いている。
atquin secundum hoc non obseruabimus quod senatus uoluit, bonae fidei possessorem teneri quatenus locupletior sit: quid enim si pecuniam eligat actor, quae seruari non potest? dicendum itaque est in bonae fidei possessore haec tantummodo eum praestare debere, id est uel sortem et usuras eius si et eas percepit, uel nomina cum eorum cessione in id facienda, quod ex his adhuc deberetur, periculo scilicet petitoris.
しかしこれによれば、善意の占有者は富んでいる限度においてのみ責任を負うという、元老院が意図したことを私たちは遵守しないことになる。 なぜなら、もし原告が回収できない金銭を選択したならどうなるのだろうか。 したがって、善意の占有者の場合には、彼が支払うべきなのは以下のものだけであると言うべきである。 すなわち、元本および、もし利息をも受け取っていたならばその利息か、あるいは、これらの債権から依然として支払われるべき額についてなされるべき債権譲渡を伴う債権そのものであり、もちろんそれは請求者の危険負担においてである。