[ALFENUS libro sexto digestorum. ] §5.1.76.prProponebatur ex his iudicibus, qui in eandem rem dati essent, nonnullos causa audita excusatos esse inque eorum locum alios esse sumptos, et quaerebatur, singulorum iudicum mutatio eandem rem an aliud iudicium fecisset.
[アルフェーヌス『学説彙纂』第6巻] 同一の事件のために任命された裁判官たちのうち、数名がその事由を審理された上で免除され、彼らの代わりに他の者たちが採用されたという事例が提示されており、個々の裁判官の交代が同一の事件を維持するのか、それとも別の裁判にするのか、という点が問われていた。
respondi, non modo si unus aut alter, sed et si omnes iudices mutati essent, tamen et rem eandem et iudicium idem quod antea fuisset permanere: neque in hoc solum euenire, ut partibus commutatis eadem res esse existimaretur, sed et in multis ceteris rebus: nam et legionem eandem haberi, ex qua multi decessissent, quorum in locum alii subiecti essent: et populum eundem hoc tempore putari qui abhinc centum annis fuissent, cum ex illis nemo nunc uiueret: itemque nauem, si adeo saepe refecta esset, ut nulla tabula eadem permaneret quae non noua fuisset, nihilo minus eandem nauem esse existimari.
私は答えた。 1人または2人だけでなく、たとえすべての裁判官が交代したとしても、それでも以前存在していたのと同じ事件および同じ裁判が存続する、と。 そして、構成部分が変更されても同一の物であるとみなされるということが、これにおいてのみ起こるのではなく、他の多くの物事においても起こる。 なぜなら、多くの者が去り、その代わりに他の者たちが編入された軍団も、同一の軍団とみなされるし、100年前に存在していた人々のうち今は誰も生きていなくても、現在の民衆は当時の民衆と同一であると考えられるからであり、同様に船も、それが非常に頻繁に修理され、新しくない板が1枚も残っていないほどになったとしても、それにもかかわらず同一の船であるとみなされるからである。
quod si quis putaret partibus commutatis aliam rem fieri, fore ut ex eius ratione nos ipsi non idem essemus qui abhinc anno fuissemus, propterea quod, ut philosophi dicerent, ex quibus particulis minimis constiteremus, hae cottidie ex nostro corpore decederent aliaeque extrinsecus in earum locum accederent.
しかし、もし誰かが、構成部分が変更されることによって別の物になると考えるならば、彼の理論によれば、私たち自身が1年前に存在していた私たちと同一ではないということになってしまうだろう。 なぜなら、哲学者たちが言うように、私たちを構成している最小の微粒子は、毎日私たちの体から去っていき、外部から他の微粒子がそれらの場所に加わるからである。
quapropter cuius rei species eadem consisteret, rem quoque eandem esse existimari.
それゆえ、ある物の形態が同じまま留まっているならば、その物自体も同一であるとみなされるのである。