[IDEM libro uicensimo primo ad edictum. ] §5.1.15.prFilius familias iudex si litem suam faciat, in tantam quantitatem tenetur, quae tunc in peculio fuit, cum sententiam dicebat.
[同人、『告示注解』第21巻] 家子である審判人が訴訟を自己のものとする場合、彼は、判決を下したときに特有財産の中に存在していた額の範囲内でのみ責任を負う。
§5.1.15.1Iudex tunc litem suam facere intellegitur, cum dolo malo in fraudem legis sententiam dixerit (dolo malo autem uidetur hoc facere, si euidens arguatur eius uel gratia uel inimicitia uel etiam sordes), ut ueram aestimationem litis praestare cogatur.
審判人は、悪意をもって法を潜脱して判決を下したときに、訴訟を自己のものとしたと解される(しかし、彼のあからさまな贔屓、敵意、または汚職が証明される場合、悪意をもってこれを行ったとみなされる)。 その結果、彼は訴訟の真の評価額を支払うことを強制される。