[ULPIANUS libro quarto de appellationibus. ] §49.7.1.prAppellatione interposita, siue ea recepta sit siue non, medio tempore nihil nouari oportet: si quidem fuerit recepta appellatio, quia recepta est: si uero non est recepta, ne praeiudicium fiat, quoad deliberetur, utrum recipienda sit appellatio an non sit.
[ウルピアヌス、上訴に関する第4巻] 上訴が提起された後は、それが受理されていようがなかろうが、その間の時期には何らの変更もなされるべきではない。 すなわち、もし上訴が受理されたのであれば、それが受理されたがゆえに変更されるべきではない。 しかし、もし受理されていないのであれば、上訴が受理されるべきか否かが審議されるまでの間、予断が生じないようにするために変更されるべきではない。
§49.7.1.1Recepta autem appellatione tamdiu nihil erit innouandum, quamdiu de appellatione fuerit pronuntiatum.
しかし、上訴が受理されたときは、上訴について判決が下されるまでの間は、何も変更されてはならない。
§49.7.1.2Si quis ergo forte relegatus fuit et appellauerit, non arcebitur neque in Italia neque in prouincia, qua relegatus est.
したがって、もし誰かがたまたま放逐に処され、かつ上訴したならば、彼はイタリアからも、また彼が放逐された属州からも排除されない。
§49.7.1.3Propter eandem rationem et si quis deportatus fuit ab eo, cui deportandi ius est, uel adnotatus, neque uincula patietur neque ullam aliam iniuriam, quam patitur, qui sententiae non adquieuerat: integer enim status esse uidetur prouocatione interposita.
同じ理由により、もし誰かが流刑に処する権限を有する者によって流刑に処されたか、あるいは登録された場合であっても、束縛を受けることもなければ、判決に服従しなかった者が受けるような他のいかなる不利益も受けることはない。 なぜなら、上訴が提起されたことによって、地位は元のまま完全であるとみなされるからである。
§49.7.1.4Ergo et si abstinere ordine iussus sit et prouocauerit, eadem ratione potest coetum participare, cum hoc sit constitutum et sit iuris, ne quid pendente appellatione nouetur.
したがって、たとえ参事会から退くよう命じられ、かつ上訴した場合であっても、同じ理由により彼は集会に参加することができる。 なぜなら、上訴の係属中には何らの変更もなされないことが、決定されており、かつ法であるからである。
§49.7.1.5Si quis ex pluribus facinoribus condemnatus propter quaedam appellauit, propter quaedam non: utrum differenda poena eius sit an non, quaeritur.
もし誰かが複数の犯罪によって有罪宣告を受け、一部については上訴し、一部については上訴しなかった場合、彼の刑の執行を延期すべきか否かが問われる。
et si quidem grauiora sint crimina, ob quae appellatio interposita est, leuius autem id, propter quod non appellauit, recipienda est omnimodo appellatio et differenda poena: si uero grauiorem sententiam meruit ex ea specie, ex qua non est appellatum, omnimodo poena inponenda est.
そして、もし上訴が提起された罪のほうがより重く、上訴しなかった罪のほうがより軽いものであるならば、上訴はいずれにせよ受理されるべきであり、刑の執行は延期されるべきである。 しかし、もし上訴がなされなかった種類の罪から、より重い判決を科されるべきであるならば、いずれにせよ刑が科されるべきである。