[IDEM libro nono decimo responsorum. ] §49.17.16.prDotem filio familias datam uel promissam in peculio castrensi non esse respondi.
[同著者『解答集』第19巻] 家子に与えられ、あるいは約束された持参金は、陣中特有財産には含まれないと私は回答した。
nec ea res contraria uidebitur ei, quod diui Hadriani temporibus filium familias militem uxori heredem extitisse placuit et hereditatem in castrense peculium habuisse.
そして、このことは、神聖なるハドリアヌスの時代に、軍人である家子が妻の相続人となり、その相続財産を陣中特有財産に組み入れることが法として認められたことと矛盾するとは思われないであろう。
nam hereditas aduenticio iure quaeritur, dos autem matrimonio cohaerens oneribus eius ac liberis communibus, qui sunt in aui familia, confertur.
なぜなら、相続財産は外来の権利によって取得されるが、持参金は婚姻と密接に結びついており、婚姻の負担および祖父の家に属する共同の子供たちのために供されるからである。
§49.17.16.1Hereditatem castrensi peculio non uideri quaesitam respondi, quam frater patruelis in alia prouincia stipendia merens fratri patrueli, cum quo numquam militauit, reliquit: sanguinis etenim ratio, non militiae causa meritum hereditatis accipiendae praebuerat.
他の属州で従軍している従兄弟が、一度も共に従軍したことのない従兄弟に遺した相続財産は、陣中特有財産のために取得されたとは見なされないと私は回答した。 なぜなら、血縁の考慮こそが、従軍という理由ではなく、相続財産を受け取る資格を提供したからである。