[MACER libro primo de re militari. ] §49.16.12.prOfficium regentis exercitum non tantum in danda, sed etiam in obseruanda disciplina constitit.
[マケル著『軍事について』第1巻より] 軍隊を指揮する者の任務は、規律を課すことだけでなく、自らも規律を守ることに存する。
§49.16.12.1Paternus quoque scripsit debere eum, qui se meminerit armato praeesse, parcissime commeatum dare, equum militarem extra prouinciam duci non permittere, ad opus priuatum piscatum uenatum militem non mittere.
パテルヌスもまた、自分が武装した兵力を率いていることを自覚している者は、きわめて控えめに休暇を与えるべきであり、軍馬が属州の外へ連れ出されるのを許してはならず、私的な仕事や、漁労、狩猟のために兵士を派遣してはならない、と書いている。
nam in disciplina Augusti ita cauetur: 'Etsi scio fabrilibus operibus exerceri milites non esse alienum, uereor tamen, si quicquam permisero, quod in usum meum aut tuum fiat, ne modus in ea re non adhibeatur, qui mihi sit tolerandus'.
というのも、アウグストゥスの規律においては次のように規定されているからである。 「兵士たちが工作作業によって鍛えられることが場違いではないと私は知っているものの、もし私やあなたの利益になるような何事かを許可してしまえば、そのことにおいて私にとって許容できる限度が守られなくなるのではないかと恐れるのである」。
§49.16.12.2Officium tribunorum est uel eorum, qui exercitui praesunt, milites in castris continere, ad exercitationem producere, claues portarum suscipere, uigilias interdum circumire, frumentationibus commilitonum interesse, frumentum probare, mensorum fraudem coercere, delicta secundum suae auctoritatis modum castigare, principiis frequenter interesse, querellas commilitonum audire, ualetudinarios inspicere.
トリブヌスたち、あるいは軍隊を率いる者たちの任務は、兵士たちを兵営内にとどめ、演習へと連れ出し、門の鍵を受け取り、時折夜警を見回り、戦友たちの食糧配給に立ち会い、食糧を検査し、測定官の不正を抑制し、自らの権限の範囲に従って過失を処罰し、本部に頻繁に立ち会い、戦友たちの苦情を聞き、病舎を視察することである。