[POMPONIUS libro trigensimo septimo ad Quintum Mucium. ]
[ポンポニウス『クイントゥス・ムキウス註釈』第37巻より] 復権の権利は、戦争においてか、あるいは平和において認められる。
§49.15.5.prPostliminii ius competit aut in bello aut in pace.
戦争においては、我々にとって敵である者たちが、我々の側の誰かを捕らえて彼らの守備隊の内部に連れ去ったときに(認められる)。
§49.15.5.1In bello, cum hi, qui nobis hostes sunt, aliquem ex nostris ceperunt et intra praesidia sua perduxerunt: nam si eodem bello is reuersus fuerit, postliminium habet, id est perinde omnia restituuntur ei iura, ac si captus ab hostibus non esset.
なぜなら、もし同じ戦争中にその者が帰還したならば、彼は復権の権利を有し、すなわち、彼が敵に捕らえられなかったかのように、すべての権利が彼に同様に回復されるからである。
antequam in praesidia perducatur hostium, manet ciuis.
敵の守備隊に連れ去られる前は、彼は市民にとどまる。
tunc autem reuersus intellegitur, si aut ad amicos nostros perueniat aut intra praesidia nostra esse coepit.
しかし、彼が我々の友人のもとに到達するか、あるいは我々の守備隊の内部にいるようになり始めたときに、初めて彼は帰還したと理解される。
§49.15.5.2In pace quoque postliminium datum est: nam si cum gente aliqua neque amicitiam neque hospitium neque foedus amicitiae causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt, quod autem ex nostro ad eos peruenit, illorum fit, et liber homo noster ab eis captus seruus fit et eorum: idemque est, si ab illis ad nos aliquid perueniat.
平和においてもまた、復権の権利は与えられている。 なぜなら、我々がある民族との間に、友好も、客遇関係も、友好を目的として結ばれた条約も持っていない場合、彼らは確かに敵ではないが、しかし、我々の側のものが彼らのもとに至った場合、それは彼らのものとなり、彼らによって捕らえられた我々の自由人は奴隷となり、かつ彼らのものとなるからである。 そして、彼らから我々のもとに何かが至った場合も同様である。
hoc quoque igitur casu postliminium datum est.
したがって、この場合においてもまた、復権の権利が与えられている。
§49.15.5.3Captiuus autem si a nobis manumissus fuerit et peruenerit ad suos, ita demum postliminio reuersus intellegitur, si malit eos sequi quam in nostra ciuitate manere.
しかし、捕虜が我々によって解放され、彼自身の同胞のもとに到達した場合、彼が我々の市民権にとどまることよりも彼らに従うことを望むときに初めて、復権によって帰還したと理解される。
et ideo in Atilio Regulo, quem Carthaginienses Romam miserunt, responsum est non esse eum postliminio reuersum, quia iurauerat Carthaginem reuersurum et non habuerat animum Romae remanendi.
そしてそれゆえ、カルタゴ人がローマに送ったアティリウス・レグルスについては、彼はカルタゴに戻ることを誓っており、ローマに留まる意思を持っていなかったため、復権によって帰還したのではない、と回答された。
et ideo in quodam interprete Menandro, qui posteaquam apud nos manumissus erat, missus est ad suos, non est uisa necessaria lex, quae lata est de illo, ut maneret ciuis Romanus: nam siue animus ei fuisset remanendi apud suos, desineret esse ciuis, siue animus fuisset reuertendi, maneret ciuis, et ideo esset lex superuacua.
そしてそれゆえ、我々のもとで解放された後に同胞のもとに送られた、通訳のあるメナンドロスという人物について、彼がローマ市民にとどまるために彼に関して制定された法律は必要ではないと考えられた。 なぜなら、もし彼に同胞のもとに留まる意思があったならば、彼は市民であることをやめただろうし、もし彼に(ローマへ)戻る意思があったならば、彼は市民にとどまり続けたであろうから、それゆえにその法律は余計なものであったはずだからである。